Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Illic, officiant laetis ne frugibus herbae,

Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam. 70 Alternis idem tonsas cessare novales,

15

75

Et segnem patiere situ durescere campum ;
Aut ibi flava seres mutato sidere farra,
Unde prius laetum siliqua quassante legumen
Aut tenuis fetus viciae tristisque lupini
Sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenae,
Urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
Sed tamen alternis facilis labor; arida tantum
Ne saturare fimo pingui pudeat sola, neve
Effetos cinerem inmundum iactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva,
Nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
Saepe etiam sterilis incendere profuit agros
Atque levem stipulam crepitantibus urere flamus, 85
Sive inde occultas viris et pabula terrae

Pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor;
Seu pluris calor ille vias et caeca relaxat
Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas ;
Seu durat magis, et venas adstringit hiantis,
Ne tenues pluviae, rapidive potentia solis
Acrior, aut Boreae penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis
Vimineasque trahit cratis, iuvat arva; neque illum
Flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo ;
Et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
Rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
Exercetque frequens tellurem, atque inperat arvis.
Humida solstitia atque hiemes orate screnas,
Agricolae; hiberno laetissima pulvere farra,
Laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu
Iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.
Quid dican, iacto qui semine comminus arva
Insequitur cumulosque ru.t male pinguis arenae,
Deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis,
Et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
Ecce supercilio clivosi tramitis undam

80

90

[ocr errors]

95

100

105

Elicit? illa cadens raucum per levia murmur
Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
Luxuriem segetum tenera depascit in herba,
Cum primum sulcos aequant sata? quique palud:s
Collectum humorem bibula deducit arena,
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans
Exit, et obducto late tenet omnia limo,
Unde cavae tepido sudant humore lacunae ?

110

115

120

Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores
Versando terram experti, nihil inprobus anser
Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris
Officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda,

Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;
Ne signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat in medium quaerebant, ipsaque tellus
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Praedarique lupos iussit, pontumque moveri,
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit,
Ut varias usus meditando extunderet artis
Paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam,
It silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
Tum laqueis captare feras, et fallere visco
Inventum, et magnos canibus circumdare saltus.
Atque alius latum funda iam verberat amnem,
Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina.
Tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,—
Nam primi cuneis scindebant fissile lignum-
Tum variae venere artes. Labor omnia vicit
Inprobus et duris urguens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortalis vertere terram
Instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae

125

130

135

140

145

Deficerent silvae et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
Esset robigo segnisque horreret in arvis
Carduus; intereunt segetes, subit aspera silva,
Lappaeque tribolique, interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenac.
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris,
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
Falce premes umbram, votisque vocaveris imbrem,
Heu, magnum alterius frustra spectabis acervum,
Concussaque famem in silvis solabere quercu.

Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,
Quis sine nec potuere seri nec surgere messes :
Vomis et inflexi primum grave robur aratri,
Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,
Tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri;
Virgea praeterea Celei vilisque supellex,
Arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.
Omnia quae multo ante memor provisa repones,
Si te digna manet divini gloria ruris.
Continuo in silvis magna vi flexa domatur
In burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
Huic ab stirpe pedes temo protentus in octo,
Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
Caeditur et tilia ante iugo levis, altaque fagus
Stivaque, quae cursus a tergo torqueat imos;
Et suspensa focis explorat robora fumus.

150

155

160

165

Possum multa tibi veterum praecepta referre, Ni refugis tenuisque piget cognoscere curas. Area cum primis ingenti aequanda cylindro Et vertenda manu et creta solidanda tenaci, Ne subeant herbae, neu pulvere victa fatiscat, Tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus Sub terris posuitque domos atque horrea fecit; Aut oculis capti fodere cubilia talpae; Inventusque cavis bufo, et quae plurima terrae Monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum Curculio, atque inopi metuens formica senectae. Contemplator item, cum se nux plurima silvis Induct in florem et ramos curvabit olentis:

170

175

180

181

190

195

200

Si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
Magnaque cum magno veniet tritura calore;
At si luxuria foliorum exuberat umbra,
Nequiquam pinguis palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentis
Et nitro prius et nigra perfundere amurga,
Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
Et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
Vidi lecta diu et multo spectata labore
Degenerare tamen, ni vis humana quot annis
Maxuma quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
In peius ruere, ac retro sublapsa referri;
Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
Remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,
Quam quibus in patriam ventosa per acquora vectis
Pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas,
Et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
Exercete, viri, tauros, serite hordea campis,
Usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
Nec non et lini segetem et Cereale papaver
Tempus humo tegere, et iamdudum incumbere aratris,
Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura,
Candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum solisque instabis aristis,
Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
Debita quam sulcis committas semina, quamque
Invitae properes anni spem credere terrae.
Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
Exspectata seges vanis elusit aristis.
Si vero viciamque seres vilemque phaselum
Nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,

205

210

215

220

225

M. Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

101

D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! Idem amor exitium pecori pecorisque magistro. M. His certe neque amor caussa est; vix ossibus haerent. Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

105

D. Dic, quibus in terris-et eris mihi magnus ApolloTris pateat caeli spatium non amplius ulnas. M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur flores, et l'hyllida solus habeto.

P. Non nostrum inter vos tantas conponere lites. Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores Aut metuet dulcis, aut experietur amaros. Claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

ECLOGA IV.

POLLIO.

SICELIDES Musae, paulo maiora canamus!
Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae ;
Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.
Ultima Cymaei venit iam carminis aetas;
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Iam nova progenies caelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
Casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses;
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Inrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deum vitam accipiet divisque videbit
Permixtos heroas et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus
At tibi prima, puer, nullo munus
Errantis hederas passim cum ba
Mixtaque ridenti colocasia fund
Ipsae lacte domum referen

110

[graphic]
« ZurückWeiter »