Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes
Culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu
Unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
Hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
Quid primum deserta querar? comitemne sororem
Sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses;
Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis,
Abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
Ore legam. Sic fata gradus evaserat altos,
Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, gravis oculos conata attollere, rursus
Deficit; infixum stridit sub pectore volnus.
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;
Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
Quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.

Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
Difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
Quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per caclum roscida pennis,
Mille trahens varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti
Sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.
Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit,

670

675

680

685

690

695

700

705

P. VERGILI MARONIS

A EN EIDOS

LIBER QUINTUS.

INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat,
Moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
Conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,
Caussa latet; duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque, furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
Occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
Olli caeruleus supra caput adstitit imber,

10

15

Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde locutus
Colligere arma iubet validisque incumbere remis,
Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
Sufficimus.. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
Fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
Si modo rite memor servata remetior astra.
Tum pius Aeneas: Equidem sic poscere ventos
Iamdudum et frustra cerno te tendere contra.
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,

20

25

5

[ocr errors]

Quove magis fessas optem demittere navis,
Quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, 30
Et patris Anchisae gremio conplectitur ossa?
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
Et tandem laeti notae advertuntur arenae.

At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates occurrit Acestes,
Horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Troia Crimiso conceptum flumine mater

35

Quem genuit. Veterum non inmemor ille parentum
Gratatur reduces et gaza laetus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

40

45

50

Postera cum primo stellas Oriente fugarat Clara dies, socios in coetum litore ab omni Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur: Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, Annuus exactis conpletur mensibus orbis, Ex quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus terra maestasque sacravimus aras. Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, Semper honoratum-sic di voluistis-habebo. Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae, Annua vota tamen sollemnisque ordine pompas Exsequerer, strueremque suis altaria donis. Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, Haud equidem sine mente reor, sine numine divom, Adsumus et portus delati intramus amicos. Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem; Poscamus ventos, atque haec me sacra quot annis Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum vobis Troia generatus Acestes Dat numero capita in navis; adhibete Penatis Et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. Praeterea, si nona diem mortalibus almum Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, Prima citae Teucris ponam certamina classis; Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax Aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,

55

60

65

Seu crudo fidit pugnam committere caestu,

71

Cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.
Sic fatus velat materna tempora myrto.
Hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
Hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum milibus ibat

Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
Purpureosque iacit flores, ac talia fatur:
Salve, sancte parens, iterum: salvete, recepti
Nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.
Non licuit finis Italos fataliaque arva,

75

80

85

90

Nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.
Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
Septem ingens gyros, septena volumina traxit,
Amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
Caeruleae cui terga notae maculosus et auro
Squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
Mille iacit varios adverso sole colores.
Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo
Tandem inter pateras et levia pocula serpens
Libavitque dapes, rursusque innoxius imo
Successit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
Incertus, Geniumne loci famulumne parentis
Esse putet; caedit binas de more bidentis,
Totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni Manisque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
Dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
Ordine aena locant alii, fusique per herbam
Subiiciunt veribus prunas et viscera torrent.

Exspectata dies aderat nonamque serena
Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
Famaque finitimos et clari nomen Acestae
Excierat; laeto conplebant litora coetu,
Visuri Acneadas, pars et certare parati.

95

100

105

110

Munera principio ante oculos circoque locantur
In medio, sacri tripodes viridesque coronae
Et palmae pretium victoribus, armaque et ostro
Perfusae vestes, argenti aurique talentum;
Et tuba commissos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
Quattuor ex omni delectae classe carinae.
Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi,
Ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
Inpellunt, terno consurgunt ordine remi;
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
Caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra
Litora, quod tumidis submersum tunditur olim
Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori;
Tranquillo silet, inmotaque attollitur unda
Campus et apricis statio gratissima mergis.
Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
Constituit signum nautis pater, unde reverti
Scirent et longos ubi circumflectere cursus.
Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro
Ductores longe effulgent ostroque decori;
Cetera populea velatur fronde iuventus
Nudatosque humeros oleo perfusa nitescit.
Considunt transtris, intentaque bracchia remis;
Intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
Corda pavor pulsans laudumque arrecta cupido.
Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
Haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor
Nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
Convolsum remis rostrisque tridentibus aequor.
Non tam praecipites biiugo certamine campum
Corripuere ruuntque effusi carcere currus,
Nec sic inmissis aurigae undantia lora
Concussere iugis pronique in verbera pendent.
Tum plausu fremituque virum studiisque faventum

115

120

125

130

135

110

115

« ZurückWeiter »