Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Haud inpune quidem; nec talia passus Ulixes,
Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus
Cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum
Inmensus, saniem eructans et frusta cruento
Per somnum commixta mero, nos, magna precati
Numina sortitique vices, una undique circum
Fundimur, et telo lumen terebramus acuto,
Ingens, quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,
Et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
Sed fugite, o miseri, fugite, atque ab litore funem
Rumpite.

630

635

610

615

650

Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
Lanigeras claudit pecudes atque uberá pressat,
Centum alii curva haec habitant ad litora volgo
Infandi Cyclopes et altis montibus errant.
Tertia iam Lunae se cornua lumine conplent,
Cum vitam in silvis inter deserta ferarum
Lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas
Prospicio, sonitumque pedum vocemque tremesco.
Victum infelicem, bacas lapidosaque corna,
Dant rami, et volsis pascunt radicibus herbae.
Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem
Conspexi venientem. Huic me, quaecumque fuisset,
Addixi: satis est gentem effugisse nefandam.
Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.
Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus
Ipsum inter pecudes vasta se mole moventem
Pastorem Polyphemum et litora nota petentem,
Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademp-
Trunca manu pinus regit et vestigia firmat;
Lanigerae comitantur oves; ea sola voluptas
Solamenque mali.

655

[tum.

Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit, Luminis effossi fluidum lavit inde cruorem,

Dentibus infrendens gemitu, graditurque per acquor Iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit. Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto Supplice sic merito, tacitique incidere funem;

660

665

Verrimus et proni certantibus aequora remis.
Sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit.

675

Verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas, 670
Nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
Clamorem inmensum tollit, quo pontus et omnes
Contremuere undae, penitusque exterrita tellus
Italiae, curvisque inmugiit Aetna cavernis.
At genus e silvis Cyclopum et montibus altis
Excitum ruit ad portus et litora conplent.
Cernimus adstantis nequiquam lumine torvo
Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis,
Concilium horrendum: quales cum vertice celso
Aeriae quercus, aut coniferae cyparissi
Constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.
Praecipitis metus acer agit quocumque rudentis
Excutere, et ventis intendere vela secundis.

630

Contra iussa monent Heleni, Scyllam atque Charybdim
Inter utramque viam leti discrimine parvo

Ni teneant cursus; certum est dare lintea retro.
Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori
Missus adest. Vivo praetervehor ostia saxo ·
Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.
Talia monstrabat relegens errata retrorsus
Litora Achemenides, comes infelicis Ulixi.

685

690

Sicanio praetenta sinu iacet insula contra Plemyrium undosum; nomen dixere priores

Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
Occultas egisse vias subter mare; qui nunc
Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
Iussi numina magna loci veneramur; et inde
Exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni
Radimus, et fatis numquam concessa moveri
Adparet Camarina procul campique Geloi,
Inmanisque Gela fluvii cognomine dicta.
Arduus inde Acragas ostentat maxuma longe
Moenia, magnanimum quondam generator equorum ;
Teque datis linquo ventis, palmosa Selinus,
Et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.
Hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora

C95

700

705

Accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actus,
Heu genitorem, omnis curae casusque levamen,
Amitto Anchisen. Hic me, pater optume, fessum
Deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis!
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
Hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
Hinc me digressum vestris deus adpulit oris.

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
Fata renarrabat divom, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

710

715

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER QUARTUS.

5

10

15

AT regina gravi iamdudum saucía cura
Volnus alit venis, et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos; haerent infixí pectore voltus
Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras
Humentemque Aurora polo dimoverat umbram,
Cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent !
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes,
Quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres ánimos timor arguit. Heu, quibus ille
Iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!
Si mihi non animo fixum inmotumque sederet,
Ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
Postquam primus amor deceptam morte fefellit;
Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
Huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaci
Coniugis et sparsos fraterna caede Penatis,
Solus hic inflexit sensus, animumque labantem
Inpulit. Adgnosco veteris vestigia flammae.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25
Pallentis umbras Erebi noctemque profundam,
Ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
Abstulit; ille habeat secum servetquc sepulchro.

20

20

Sic effata sinum lacrimis inplevit obortis.
Anna refert: O luce magis dilecta sorori,
Solane perpetua maerens carpere iuventa,
Nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?
Esto: aegram nulli quondam flexere mariti,
Non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
Dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
Et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis ;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
Germanique minas?

Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda
Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

30

35

40

45

50

Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
Coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
Punica se quantis attollet gloria rebus!
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
Indulge hospitio, caussasque innecte morandi,
Dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,
Quassataeque rates, dum non tractabile caelum.

His dictis incensum animum inflammavit amore,
Spemque dedit dubiac menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt; mactant lectas de more bidentis
Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.
Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido
Candentis vaccae media inter cornua fundit,
Aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,
Instauratque diem donis, pecudumque reclusis
Pectoribus inhians spirantia consulit exta.
Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem,
Quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas
Interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.

Uritur infelix Dido totaque vagatur

Urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,

55

60

65

« ZurückWeiter »