Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

670

675

690

685

Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais; sinite instaurata revisam
Proelia. Numquam omnes hodie moriemur inulti.
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
Insertabam aptans meque extra tecta ferebam.
Ecce autem conplexa pedes in limine coniunx
Haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:
Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;
Sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
Hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
Cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
Cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
Namque manus inter maestorumque ora parentum
Ecce levis summo de vertice visus Iuli
Fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis
Lambere flamma comas et circum tempora pasci.
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem
Excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
At pater Anchises oculos ad siderá laetus
Extulit, et caelo palmas cum voce tetendit:
Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
Aspice nos; hoc tantum; et, si pietate meremur,
Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
Intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
Illam, summa super labentem culmina tecti,
Cernimus Idaea claram se condere silva
Signantemque vias; tum longo limite sulcus
Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant.
Hic vero victus genitor se tollit ad auras,
Adfaturque deos et sanctum sidus adorat.
Iam iam nulla mora est; sequor, et, qua ducitis, adsum.
Di patrii, servate domum, servate nepotem.
Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.

Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis
Auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
Ergo age, care pator, cervici inponere nostrae;

690

695

700

705

Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit;
Quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus
Sit comes, et longe servet vestigia coniunx.
Vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum
Desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus
Religione patrum multos servata per annos.
Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis ;
Me, bello e tanto digressum et caede recenti,
Attrectare nefas, donec me flumine vivo
Abluero.

710

715

720

Haec fatus, latos humeros subiectaque colla Veste super fulvique insternor pelle leonis, Succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus Inplicuit sequiturque patrem non passibus aequis; Pone subit coniunx. Ferimur per opaca locorum; 725 Et me, quem dudum non ulla iniecta movebant Tela neque adverso glomerati ex agmine Graii, Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis Suspensum et pariter comitique onerique timentem. Iamque propinquabam portis, omnemque videbar 730 Evasisse viam, subito cum creber ad auris Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram Prospiciens, Nate, exclamat, fuge, nate; propinquant. Ardentis clipeos atque aera micantia cerno. Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum Confusam eripuit mentem. Namque avia cursu Dum sequor et nota excedo regione viarum, Heu! misero coniunx fatone erepta Creusa Substitit, erravitne via, seu lassa resedit, Incertum; nec post oculis est reddita nostris. Nec prius amissam respexi animumque reflexi, Quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam Venimus; hic demum collectis omnibus una Defuit, et comites natumque virumque fefellit. Quem non incusavi amens hominumque deorumque, 745 Aut quid in eversa vidi crudelius urbe?

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis

735

740

750

Commendo sociis et curva valle recondo;
Ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.
. Stat casus renovare omnis, omnemque reverti
Per Troiam, et rursus caput obiectare periclis.
Principio muros obscuraque limina portae,
Qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro
Observata sequor per noctem et lumine lustro.
Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent. 755
Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
Me refero. Inruerant Danai, et tectum omne tenebant.
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

Volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
Procedo et Priami sedes arcemque reviso.
Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo
Custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes
Praedam adservabant. Huc undique Troia gaza
Incensis erepta adytis, mensaeque deorum,

· Crateresque auro solidi, captivaque vestis
Congeritur. Pueri et pavidae longo ordine matres
Stant circum.

Ausus quin etiam voces iactare per umbram
Inplevi clamore vias, maestusque Creusam

760

765

Nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. 770
Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti

Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae
Visa mihi ante oculos et nota maior imago.
Obstipui, steteruntque comac et vox faucibus haesit.
Tum sic adfari et curas his demere dictis:
Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
O dulcis coniunx? non haec sine numine divom
Eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam
Fas aut ille sinit superi regnator Olympi.

775

Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum, 780
Et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva
Inter opima virum leni fluit agmine Thybris:
Illic res laetae regnumque et regia coniunx
Parta tibi. Lacrimas dilectae pelle Creusae:
Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas 785
Aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et divae Veneris nurus;

Sed me magna deum Genetrix his detinet oris.
Iamque vale, et nati serva communis amorem.
Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790.
Dicere deseruit, tenuisque recessit in auras.
Ter conatus ibi collo dare bracchia circum:
Ter frustra conprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis volucrique simillima somno.

Sic demum socios consumpta nocte reviso.
Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum
Invenio admirans numerum, matresque, virosque,
Collectam exsilio pubem, miserabile volgus.
Undique convenere, animis opibusque parati,
In quascumque velim pelago deducere terras.
Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae
Ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant
Limina portarum, nec spes opis ulla dabatur;
Cessi et sublato montis genitore petivi.

793

800

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER TERTIUS.

POSTQUAM res Asiae Priamique evertere gentem
Inmeritam visum Superis, ceciditque superbum
Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,
Diversa exsilia et desertas quaerere terras
Auguriis agimur divom, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idac,
Incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur,
Contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas,
Et pater Anchises dare fatis vela iubebat;
Litora cum patriae lacrimans portusque relinquo
Et campos, ubi Troia fuit. Feror exsul in altum
Cum sociis natoque Penatibus et magnis dis.

Terra procul vastis colitur Mavortia campis,
Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo,
Hospitium antiquum Troiae sociique Penates,
Dum Fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo
Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis,
Aeneadasque meo. nomen de nomine fingo.
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam

5

10

15

Auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem 20
Caelicolum regi mactabam in litore taurum.
Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo
Virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
Accessi, viridemque ab humo convellere silvam
Conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,
Horrendum et dictu video mirabile monstrum.
Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos
Vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae

25

25

« ZurückWeiter »