Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam,
Propontida, trucemve Ponticum sinum;
Ubi iste, post phaselus, antea fuit

10
Comata silva: nam, Cytorio in jugo,
Loquente sæpe sibilum edidit comâ.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi hæc fuisse et esse cognitissima
Ait phaselus : ultimâ ex origine

15 Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in æquore, Et inde tot per impotentia freta Herum tulisse; lava, sive dextera Vocaret aura, sive utrumque Jupiter 20 Simul secundus incidisset in pedem ; Neque ulla vota litoralibus Diis Sibi esse facta, cum veniret a mare Novissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed hæc prius fuêre: nunc recondita 25 Senet quiete, seque dedicat tibi, Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

CARMEN V.

Ad Lesbiam.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus ;
Rumoresque senum severiorum

5

Omnes unius æstimemus assis.
Soles occidere et redire possunt:
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mî basia mille, deinde centum :
Dein mille altera, dein secunda centum,
Dein

usque altera mille, deinde centum :
Dein, cum millia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,
Aut ne quis malus invidere possit,
Cum tanturn sciat esse basiorum.

10

CARMEN VI.

*Ad Lesbiam.

5

Quæris, quot mihi basiationes
Tuæ, Lesbia, sint satis superque?
Quam magnus numerus Libyssæ arenæ
Laserpiciferis jacet Cyrenis,
Oraclum Jovis inter æstuosi
Et Batti veteris sacrum sepulcrum ;
Aut
quam

sidera multa, cum tacet nox,
Furtivos hominum vident amores;
Tam te basia multa basiare,
Vesano satis et super Catullo est,

10

Quæ nec pernumerare curiosi.
Possint, nec mala fascinare lingua.

CARMEN VII.

Ad Verannium.

5

Veranni, omnibus e meis amicis
Antistans mihi millibus trecentis,
Venistine domum ad tuos Penates,
Fratresque unanimos, anumque matrem ?
Venisti. O mihi nuntii beati !
Visam te incolumem ; audiamque Iberùm
Narrantem loca, facta, nationes,
Ut mos est tuus ; applicansque collum,
Jucundum os oculosque suaviabor.
O, quantum est hominum beatiorum!
Quid me lætius est, beatiusve?

10

CARMEN VIII.

De Varri Scorto.

Varrus me meus ad suos amores
Visum duxerat e foro otiosum ;
Scortillum (ut mihi tum repente visum est)

5

10

15

Non sane illepidum, nec invenustum.
Huc ut venimus, incidêre nobis
Sermones varii; in quibus, quid esset
Jam Bithynia, quomodo se haberet,
Et quonam mihi profuisset ære?
Respondi (id, quod erat) nihil neque ipsis
Nec prætoribus esse, nec cohorti,
Cur quisquam caput unctius referret;
Præsertim quibus esset irrumator
Prætor, nec faceret pili cohortem.
At certe tamen, inquiunt, quod illic
Natum dicitur esse, comparâsti
Ad lecticam homines. Ego, ut puellæ
Unum me facerem beatiorem,
Non, inquam, mihi tam fuit maligne,
Ut, provincia quod mala incidisset,
Non possem octo homines parare rectos.
At mî nullus erat neque hîc neque illic,
Fractum qui veteris pedem grabati
In collo sibi collocare posset.
Hîc illa, ut decuit cinædiorem,
Quæso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum
Istos commoda; nam volo ad Serapin
Deferri. Mane, inquii puellæ :
Istud, quod modo dixeram me habere,
Fugit me ratio: meus sodalis

20

25

30

Cinna est Caïus : is sibi paravit.
Verum, utrum illius an mei, quid ad me?
Utor tam bene, quam mihi parârim.
Sed tu insulsa male et molesta vivis,
Per quam non licet esse negligentem.

CARMEN IX.

Ad Asinium.

5

Marrucine Asini, manu sinistra
Non belle uteris in joco atque vino:
Tollis lintea negligentiorum.
Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte ;
Quamvis sordida res et invenusta est.
Non credis mihi ? Crede Pollioni
Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit : est enim leporum
Disertus puer, ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
Exspecta, aut mihi linteum remitte;
Quod me non movet æstimatione,
Verum est mnemosynon mei sodalis :
Nam sudaria Setaba ex Iberis
Miserunt mihi muneri Fabullus
Et Verannius. Hæc amem necesse est,
Ut Veranniolum meum et Fabullum.

10

15

« ZurückWeiter »