Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN LI.

Ad Rufum.

Rufe, mihi frustra ac nequidquam credite amice;

Frustra? immo magno cum pretio atque malo; Siccine subrepsti mî, atque, intestina perurens,

Mî misero eripuisti omnia nostra bona? Eripuisti. Heu! heu nostræ crudele venenum 5

Vitæ! heu! heu nostræ pestis amicitiæ !

CARMEN LII.

In Lesbium.

Lesbius est pulcher : quidni ? quem Lesbia

malit, Quam te cum totâ gente, Catulle, tuâ. Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catul

lum,
Si tria notorum suavia reppererit.

CARMEN LIII.

Ad Juventium.
Nemone in tanto potuit populo esse, Juventi,

Bellus homo, quem tu diligere inciperes,

Præterquam iste tuus moribundâ a sede Pisauri

Hospes, inauratâ pallidior statuâ ? Qui tibi nunc cordi est; quem tu præponere nobis

5 Audes. Ah! nescis, quod facinus facias.

CARMEN LIV.

Ad Quintium.

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum,

Aut aliud, siquid carius est oculis;
Eripere ei noli, multo quod carius illi

Est oculis, siquid carius est oculis.

CARMEN LV.

De Arrio.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet

Dicere, et hinsidias Arrius insidias;
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,

Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias. Credo, sic mater, sic Liber avunculus ejus, 5

Sic maternus avus dixerit, atque avia. Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures;

Audibant eadem hæc leniter et leviter; Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Cum subito affertur nuntius horribilis, Ionios fluctus, postquam illuc Arrius îsset,

Jam non lönios esse, sed Hionios.

10

CARMEN LVI.

De Amore suo.

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.

Nescio : sed fieri sentio, et excrucior.

CARMEN LVII.

De Quintiâ et Lesbia.

Quintia formosa est multis : mihi candida, longa,

Recta est. Hoc ego: sic singula confiteor. Totum illud, formosa, nego : nam nulla venustas,

Nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est; quæ cum pulcherrima tota

5 Tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

est,

CARMEN LVIII.

De Lesbia.

Lesbia mî dicit semper male, nec tacet unquam

De me: Lesbia me, dispeream, nisi amat. Quo signo? quasi non totidem mox deprecor illi

Assidue: verum dispeream, nisi amo.

CARMEN LIX.

In Cæsarem.

Nil nimium studeo, Cæsar, tibi velle placere,

Nec scire, utrum sis albus an ater homo.

CARMEN LX.

De Smyrna Cinne Poëtæ.

Smyrna” mei Cinnæ nonam post denique

messem, Quam cepta est, nonamque edita post hiemem; Millia cum interea quingenta Hortensius uno

[ocr errors]

das;

Smyrna cavas Atacis penitus mittetur ad un

5 Smyrnam incana diu sæcula pervolüent. At Volusî annales [Paduam morientur ad ipsam,]

Et laxas scombris sæpe dabunt tunicas. Parva mei mihi sunt cordi monimenta (laboris ;]

At populus tumido gaudeat Antimacho. 10

CARMEN LXI.

Ad Calvum, de Quintilia.

Si quidquam mutis gratum acceptumque sepulcris

Accidere a nostro, Calve, dolore potest, Quo desiderio veteres renovamus amores,

Atque olim amissas flemus amicitias; Certe non tanto mors immatura dolori est

5 Quintiliæ, quantum gaudet amore tuo.

CARMEN LXII.

Inferiæ ad Fratris Tumulum.

Multas per gentes et multa per æquora vectus,

Adveni has miseras, frater, ad inferias,

« ZurückWeiter »