Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN LI.

Ad Rufum.

Rufe, mihi frustra ac nequidquam credite amice; Frustra? immo magno cum pretio atque malo ; Siccine subrepsti mî, atque, intestina perurens, Mî misero eripuisti omnia nostra bona? Eripuisti. Heu! heu nostræ crudele venenum 5 Vita! heu! heu nostræ pestis amicitiæ !

CARMEN LII.

In Lesbium.

Lesbius est pulcher: quidni? quem Lesbia malit,

Quam te cum totâ gente, Catulle, tuâ.

Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,

Si tria notorum suavia reppererit.

CARMEN LIII.

Ad Juventium.

Nemone in tanto potuit populo esse, Juventi,

Bellus homo, quem tu diligere inciperes,

Præterquam iste tuus moribundâ a sede Pisauri Hospes, inauratâ pallidior statuâ?

Qui tibi nunc cordi est; quem tu præponere nobis

Audes. Ah! nescis, quod facinus facias.

5

CARMEN LIV.

Ad Quintium.

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum,
Aut aliud, siquid carius est oculis ;
Eripere ei noli, multo quod carius illi
Est oculis, siquid carius est oculis.

CARMEN LV.

De Arrio.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et hinsidias Arrius insidias;

Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo, sic mater, sic Liber avunculus ejus,

5

Sic maternus avus dixerit, atque avia. Hoc misso in Syriam, requiêrant omnibus aures;

Audibant eadem hæc leniter et leviter; Nec sibi postilla metuebant talia verba, Cum subito affertur nuntius horribilis, Iönios fluctus, postquam illuc Arrius îsset, Jam non Iönios esse, sed Hionios.

10

CARMEN LVI.

De Amore suo.

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.

Nescio sed fieri sentio, et excrucior.

:

CARMEN LVII.

De Quintiâ et Lesbia.

Quintia formosa est multis: mihi candida, longa, Recta est. Hoc ego: sic singula confiteor. Totum illud, formosa, nego: nam nulla venustas, Nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est; quæ cum pulcherrima tota

est,

Tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

5

CARMEN LVIII.

De Lesbia.

Lesbia mî dicit semper male, nec tacet unquam De me: Lesbia me, dispeream, nisi amat. Quo signo? quasi non totidem mox deprecor illi Assidue: verum dispeream, nisi amo.

CARMEN LIX.

In Cæsarem.

Nil nimium studeo, Cæsar, tibi velle placere,
Nec scire, utrum sis albus an ater homo.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quam cœpta est, nonamque edita post hiemem; Millia cum interea quingenta Hortensius uno

Smyrna cavas Atacis penitus mittetur ad un

das;

Smyrnam incana diu sæcula pervolüent.

5

At Volusî annales [Paduam morientur ad ipsam,]
Et laxas scombris sæpe dabunt tunicas.
Parva mei mihi sunt cordi monimenta [laboris ;]
At populus tumido gaudeat Antimacho.

10

CARMEN LXI.

Ad Calvum, de Quintiliâ.

Si quidquam mutis gratum acceptumque sepulcris
Accidere a nostro, Calve, dolore potest,
Quo desiderio veteres renovamus amores,
Atque olim amissas flemus amicitias;
Certe non tanto mors immatura dolori est
Quintiliæ, quantum gaudet amore tuo.

[ocr errors]

5

CARMEN LXII.

Inferiæ ad Fratris Tumulum.

Multas per gentes et multa per æquora vectus, Adveni has miseras, frater, ad inferias,

« ZurückWeiter »