CARMEN LI. Ad Rufum. Rufe, mihi frustra ac nequidquam credite amice; Frustra? immo magno cum pretio atque malo; Siccine subrepsti mî, atque, intestina perurens, Mî misero eripuisti omnia nostra bona? Eripuisti. Heu! heu nostræ crudele venenum 5 Vita! heu! heu nostræ pestis amicitiæ! CARMEN LII. In Lesbium. Lesbius est pulcher: quidni? quem Lesbia malit, Quam te cum totâ gente, Catulle, tuâ. Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum, Si tria notorum suavia reppererit. CARMEN LIII. Ad Juventium. -Nemone in tanto potuit populo esse, Juventi, Præterquam iste tuus moribundâ a sede Pisauri Hospes, inauratâ pallidior statuâ? Qui tibi nunc cordi est; quem tu præponere nobis Audes. Ah! nescis, quod facinus facias. 5 CARMEN LIV. Ad Quintium. Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum, CARMEN LV. De Arrio. Chommoda dicebat, si quando commoda vellet Et tum mirifice sperabat se esse locutum, 5 Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias. Credo, sic mater, sic Liber avunculus ejus, Sic maternus avus dixerit, atque avia. Hoc misso in Syriam, requiêrant omnibus aures; Audibant eadem hæc leniter et leviter; Nec sibi postilla metuebant talia verba, Cum subito affertur nuntius horribilis, Iönios fluctus, postquam illuc Arrius îsset, Jam non Iönios esse, sed Hionios. 10 Odi et amo. CARMEN LVI. De Amore suo. Quare id faciam, fortasse requiris. Nescio sed fieri sentio, et excrucior. CARMEN LVII. De Quintia et Lesbia. Quintia formosa est multis: mihi candida, longa, Recta est. Hoc ego: sic singula confiteor. Totum illud, formosa, nego: nam nulla venustas, Nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est; quæ cum pulcherrima tota est, Tum omnibus una omnes surripuit Veneres. 5 CARMEN LVIII. De Lesbia. Lesbia mî dicit semper male, nec tacet unquam De me: Lesbia me, dispeream, nisi amat. Quo signo? quasi non totidem mox deprecor illi Assidue: verum dispeream, nisi amo. CARMEN LIX. In Cæsarem. Nil nimium studeo, Cæsar, tibi velle placere, Quam cœpta est, nonamque edita post hiemem; Millia cum interea quingenta Hortensius uno * Smyrna cavas Atacis penitus mittetur ad un das; Smyrnam incana diu sæcula pervolüent. 5 At Volusî annales [Paduam morientur ad ipsam,] 10 CARMEN LXI. Ad Calvum, de Quintilia. Si quidquam mutis gratum acceptumque sepulcris 5 CARMEN LXII. Inferiæ ad Fratris Tumulum. Multas per gentes et multa per æquora vectus, Adveni has miseras, frater, ad inferias, |