Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sed, quæ se impuro dedit adulterio, Illius, ah! mala dona levis bibat irrita pulvis: 85

Namque ego ab indignis præmia nulla peto. Sic magis, o nuptæ, semper concordia vestras,

Semper amor sedes incolat assiduus.
Tu vero, regina, tuens cum sidera, Divam
Placabis festis luminibus Venerem

90 Sanguinis expertem, non votis esse tuam me,

Sed potius largis effice muneribus. Sidera cur retinent ? utinam coma regia fiam:

Proximus Hydrochöei fulguret Oarion.

CARMEN XLV.

Ad Manlium.

Quod mihi, fortunâ casuque oppressus acerbo,

Conscriptum hoc lacrymis mittis epistolium, Naufragum ut ejectum spumantibus æquoris un

dis Sublevem, et a mortis limine restituam ; Quem neque sancta Venus molli requiescere

5 Desertum in lecto cælibe perpetitur ; Nec veterum dulci scriptorum carmine Musæ

Oblectant, cum mens anxia pervigilat:

somno

Id gratum est mihi, me quoniam tibi ducis ami

cum, Muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.

10 Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,

Neu me odisse putes hospitis officium ; Accipe, quîs merser fortunæ fluctibus ipse,

Ne amplius a misero dona beata petas. Tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,

Jucundum cum ætas florida ver ageret, 16
Multa satis lusi : non est Dea nescia nostri,

Quæ dulcem curis miscet amaritiem.
Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors

Abstulit. O misero frater ademte mihi ! 20
Tu mea, tu moriens fregisti commoda, frater:

Tecum unâ tota est nostra sepulta domus :
Omnia tecum unâ perierunt gaudia nostra,

Qax tuus in vitâ dulcis alebat amor.
Quojus ego interitu totâ de mente fugavi 25

Hæc studia, atque omnes delicias animi.

Ignosces igitur, si, quæ mihi luctus ademit,

Hæc tibi non tribuo munera, cum nequeo. 30 Nam, quod scriptorum non magna est copia

apud me,

[ocr errors]

Hoc fit, quod Romæ vivimus : illa domus ; Illa mihi sedes, illic mea carpitur ætas :

Huc una ex multis capsula me sequitur. Quod cum ita sit, nolim ştatuas, nos mente malignâ

35 Id facere, aut animo non satis ingenuo, Quod tibi uon utriusque petiti copia facta est :

Ultro ego deferrem, copia siqua foret. Non possum reticere, Deæ, quâ Manlius in re Juverit, aut quantis juverit officiis;

40 Ne fugiens sæclis obliviscentibus ætas

Illius hoc cæcâ nocte tegat studium. Sed dicam vobis. Vos porro dicite multis

Millibus, et facite hæc charta loquatur anus.

[blocks in formation]

Notescatque magis mortuus, atque magis ; Ne tenuem texens sublimis aranea telam,

Deserto in Manlî nomine opus faciat. Nam, mihi quam dederit duplex Amathusia cu

ram, Scitis, et in quo me corruerit genere. 50 Cum tantum arderem, quantum Trinacria rupes,

Lymphaque in Etæis Malia Thermopylis ; Mæsta neque assiduo tabescere lumina fletu

Cessarent, tristique imbre madere genæ ; Qualis in aërii pellucens vertice montis

55

Rivus muscoso prosilit e lapide ;
Qui, cum de pronâ præceps est valle volutus,

Per medium densi transit iter populi,
Dulce viatori lasso in sudore levamen,

Cum gravis exustos æstus hiulcat agros : 60 Ac veluti nigro jactatis turbine nautis

Lenius adspirans aura secunda venit,
Jam prece Pollucis, jam Castoris, imploratâ :

Tale fuit nobis Manlius auxilium.
Is clausum lato patefecit limite campum, 65

Isque domum nobis, isque dedit dominam, Ad quam communes exerceremus amores,

Quo mea se molli candida Diva pede Intulit, et trito fulgentem in limine plantam Innixa, argutâ constitit in soleâ :

70 Conjugis ut quondam flagrans advenit amore,

Protesilaëam Laodamia domum Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro

Hostia cælestes pacificâsset heros. Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo, 75

Quod temere invitis suscipiatur heris. Quam jejuna pium desideret ara cruorem,

Docta est amisso Laodamia viro; Conjugis ante coacta novi dimittere collum, Quam veniens

atque altera hiems

80

una

rursus

Noctibus in longis avidum saturâsset amorem,

Posset ut abrupto vivere conjugio ; Quod scibant Parcæ non longo tempore abesse,

Si miles muros îsset ad Iliacos. Nam tum Helenæ raptu primores Argivorum 85

Cæperat ad sese Troja ciere viros : Troja nefas, commune sepulcrum Europæ Asi

æque, Troja virûm et virtutum omnium acerba

cinis ;

Quæ nempe et nostro letum miserabile fratri

Attulit: hei misero frater ademte mihi ! 90 Hei misero fratri jucundum lumen ademtum !

Tecum unâ tota est nostra sepulta domus : Omnia tecum unâ perierunt gaudia nostra,

Quæ tuus in vitâ dulcis alebat amor : Quem nunc tam longe, non inter nota sepulcra, 95

Nec prope cognatos compositum cineres, Sed Trojâ obscenâ, Trojâ infelice sepultum,

Detinet extremo terra aliena solo : Ad quam tum properans fertur simul undique

pubes Græca penetrales deseruisse focos ; 100 Ne Paris abductâ gavisus libera mæchâ

Otia pacato degeret in thalamo.
Quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,

« ZurückWeiter »