Quare nec tales dignantur visere cætus, CARMEN XLIII. Ad Hortalum. Etsi me assiduo confectum cura dolore Sevocat a doctis, Hortale, virginibus; Nec potis est dulces Musarum expromere fetus Mens animi ; tantis fluctuat ipsa malis ; Namque mei nuper Lethæo gurgite fratris 5 Pallidulum manans alluit unda pedem ; Troïa Rhæteo quem subter litore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis. [Alloquar? audierone unquam tua facta loquen tem?] Nunquam ego te, vitâ frater amabilior, 10 Adspiciam posthac ? At certe semper amabo; Semper mæsta tuâ carmina morte canam ; Qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias, absumti fata gemens Ityli. Hæc expressa tibi carmina Battiadæ; Effluxisse meo forte putes animo; Ut missum sponsi furtivo munere malum 20 Quod, miseræ oblitæ molli sub veste locatum, Dum adventu natris prosilit, excutitur; Atque illud prono præceps agitur decursu; Huic manat tristi conscius ore rubor. CARMEN XLIV. De Coma Berenices. Omnia qui magni dispexit lumina'mundi, Qui stellarum ortus comperit atque obitus; Flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur ; Ut cedant certis sidera temporibus ; Dulcis amor gyro devocet aërio; E Bereniceo vertice cæsariem Levia protendens brachia, pollicita est ; 10 Quâ rex tempestate, novo auctus hymenæo, Vastatum fines iverat Assyrios. Estne novis nuptis odio Venus ? anne parentûm 15 Frustrantur falsis gaudia lacrymulis, Ubertim thalami quas intra limina fundunt? Non, ita me Divi, vera gemunt, juerint.. Id mea me multis docuit regina querelis, Invisente novo prælia torva viro. 20 Ut tu nunc orbum luxti deserta cubile, Et fratris cari flebile discidium ! Ut tibi nunc toto pectore sollicitæ Sensibus ereptis mens excidit ! Atqui ego certe 25 Cognôram a parvâ virgine magnanimam. Anne bonum oblita es facinus, quo regium adep ta es Conjugium, quod non fortior ausit alis ? Sed tum, mæsta virum mittens, quæ verba locu ta es ! Jupiter ! ut trîsti lumina sæpe manu ! 30 Quis te mutavit tantus Deus? an quod amantes Non longe a caro corpore abesse volunt? Atque ibi me cunctis pro dulci conjuge Divis, Non sine taurino sanguine, pollicita es, 34 Si reditum tetulisset is haud in tempore longo, et Captam Asiam Ægypti finibus adjiceret. Quis ego pro factis cælesti reddita cætû, Pristina vota novo munere dissolüo. Invita, o regina, tuo de vertice cessi, Invita : adjuro teque tuumque caput; 40 Digna ferat, quod siquis inaniter adjurârit. Sed qui se ferro postulet esse parem ? Ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris Progenies Thiæ clara supervehitur, Cum Medi peperêre novum mare, cumque juventus 45 Per medium classi barbara navit Athon. Quid facient crines, cum ferro talia cedant ? Jupiter ! ut Chalybôn omne genus pereat; Et qui principio sub terrâ quærere venas Institit, ac ferri fingere duritiem ! 50 Abjunctæ paulo ante comæ mea fata sorores Lugebant, cum se Memnonis Æthiopis Unigena, impellens nutantibus aëra pennis, Obtulit Arsinoës Chloridos ales equus; Isque per ætherias me tollens advolat auras, 55 Et Veneris casto collocat in gremio. Ipsa suum Zephyritis eo famulum legârat, Grata Canopæis incola litoribus. Scilicet in vario ne solum limite cæli Ex Ariadneis aurea temporibus 60 Fixa corona foret; sed nos quoque fulgeremus Devotæ flavi verticis exuviæ. Uvidulam a fletu, cedentem ad templa Deûm, me Sidus in antiquis Diva novum posuit. Lumina, Callisto juncta Lycaoniæ Qui vix sero alto mergitur Oceano. vûm, Luce autem canæ Tethyi restituor ; 70 (Pace tuâ fari hæc liceat, Rhamnusia virgo; Namque ego non ullo vera timore tegam; Non, si me infestis discerpant sidera dictis, Condita quin veri pectoris evolüam) Non his tam lætor rebus, quam me abfore semper, 75 Abfore me a dominæ vertice, discrucior : Quîcum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus [explens] Unguentis, unâ millia multa bibi. Nunc vos, optato quas junxit lumine tæda, Non prius unanimis corpora conjugibus 80 Tradite, nudantes rejectâ veste papillas, Quam jucunda mihi munera libet onyx; Vester onyx, casto petitis.quæ jura cubili. |