Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quare nec tales dignantur visere cœtus,
Nec se contingi patiuntur lumine claro.

CARMEN XLIII.

Ad Hortalum.

Etsi me assiduo confectum cura dolore
Sevocat a doctis, Hortale, virginibus;
Nec, potis est dulces Musarum expromere fetus
Mens animi; tantis fluctuat ipsa malis;
Namque mei nuper Lethæo gurgite fratris
Pallidulum manans alluit unda pedem ;
Troïa Rhoteo quem subter litore tellus
Ereptum nostris obterit ex oculis.

5

[Alloquar? audierone unquam tua facta loquentem?]

Nunquam ego te, vitâ frater amabilior,

10

Adspiciam posthac? At certe semper amabo;
Semper mæsta tuâ carmina morte canam;
Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias, absumti fata gemens Ityli.
Sed tamen in tantis mœroribus, Hortale, mitto 15
Hæc expressa tibi carmina Battiadæ ;

Ne tua dicta vagis nequidquam credita ventis
Effluxisse meo forte putes animo;

Ut missum sponsi furtivo munere malum
Procurrit casto virginis e gremio,

Quod, miseræ oblitæ molli sub veste locatum,
Dum adventu matris prosilit, excutitur;
Atque illud prono præceps agitur decursu;
Huic manat tristi conscius ore rubor.

[blocks in formation]

CARMEN XLIV.

De Coma Berenices.

Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
Qui stellarum ortus comperit atque obitus;
Flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur ;
Ut cedant certis sidera temporibus ;

Ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans, 5
Dulcis amor gyro devocet aërio;

Idem me ille Conon cœlesti lumine vidit

E Bereniceo vertice cæsariem

Fulgentem clare: quam multis illa Deorum,
Levia protendens brachia, pollicita est;
Quâ rex tempestate, novo auctus hymenæo,
Vastatum fines iverat Assyrios.

[blocks in formation]

10

[ocr errors]

Estne novis nuptis odio Venus? anne paren

tûm

Frustrantur falsis gaudia lacrymulis,

Ubertim thalami quas intra limina fundunt?
Non, ita me Divi, vera gemunt, juerint.
Id mea me multis docuit regina querelis,
Invisente novo prælia torva viro.

Ut tu nunc orbum luxti deserta cubile,
Et fratris cari flebile discidium !

Quam penitus mœstas exedit cura medullas!
Ut tibi nunc toto pectore sollicita

[blocks in formation]

Sensibus ereptis mens excidit! Atqui ego

certe

25

Cognôram a parvâ virgine magnanimam. Anne bonum oblita es facinus, quo regium adep

ta es

Conjugium, quod non fortior ausit alis?

Sed tum, mæsta virum mittens, quæ verba locuta es!

30

Jupiter! ut trîsti lumina sæpe manu ! Quis te mutavit tantus Deus? an quod amantes Non longe a caro corpore abesse volunt? Atque ibi me cunctis pro dulci conjuge Divis, Non sine taurino sanguine, pollicita es, Si reditum tetulisset is haud in tempore longo, et Captam Asiam Ægypti finibus adjiceret.

34

Quîs ego pro factis cœlesti reddita cœtû,
Pristina vota novo munere dissolüo.
Invita, o regina, tuo de vertice cessi,

Invita adjuro teque tuumque caput;
Digna ferat, quod siquis inaniter adjurârit.
Sed qui se ferro postulet esse parem?

40

Ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris

Progenies Thiæ clara supervehitur,

Cum Medi peperêre novum mare, cumque juven

tus

Per medium classi barbara navit Athon. Quid facient crines, cum ferro talia cedant? Jupiter! ut Chalybôn omne genus pereat; Et qui principio sub terrâ quærere venas

Institit, ac ferri fingere duritiem!
Abjunctæ paulo ante comæ mea fata sorores
Lugebant, cum se Memnonis Æthiopis
Unigena, impellens nutantibus aëra pennis,

Obtulit Arsinoës Chloridos ales equus ;
Isque per ætherias me tollens advolat auras,
Et Veneris casto collocat in gremio.
Ipsa suum Zephyritis eo famulum legârat,
Grata Canopæis incola litoribus.
Scilicet in vario ne solum limite cœli

Ex Ariadneis aurea temporibus

45

50

55

60

Fixa corona foret; sed nos quoque fulgeremus Devotæ flavi verticis exuviæ.

Uvidulam a fletu, cedentem ad templa Deûm, me Sidus in antiquis Diva novum posuit.

Virginis et sævi contingens namque Leonis 65
Lumina, Callisto juncta Lycaoniæ

Vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
Qui vix sero alto mergitur Oceano.

Sed, quamquam me nocte premunt vestigia Divûm,

Luce autem canæ Tethyi restituor;

(Pace tuâ fari hæc liceat, Rhamnusia virgo;
Namque ego non ullo vera timore tegam;
Non, si me infestis discerpant sidera dictis,
Condita quin veri pectoris evolüam)

70

Non his tam lætor rebus, quam me abfore sem

per,

Abfore me a dominæ vertice, discrucior :

75

Quîcum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus [explens]

Unguentis, unâ millia multa bibi.

Nunc vos, optato quas junxit lumine tæda,
Non prius unanimis corpora conjugibus
Tradite, nudantes rejectâ veste papillas,
Quam jucunda mihi munera libet onyx;
Vester onyx, casto petitis quæ jura cubili.

80

« ZurückWeiter »