Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Aura parit flores tepidi fecunda Favonî,
Hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
Quis permulsa domus jucundo risit odore. 285
Confestim Peneos adest, viridantia Tempe,
Tempe, quæ silvæ cingunt superimpendentes,
Mnemonidum, linquens, doctis celebranda cho-

reis,
Non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
Fagos, ac recto proceras stipite laurus, 290
Non sine nutanti platano, lentâque sorore
Flammati Phaëthontis, et aëriâ cupressu:
Hæc circum sedes late contexta locavit,
Vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,
Extenuata gerens veteris vestigia ponæ; 296
Quam quondam, silici restrictus membra catena,
Persolvit, pendens e verticibus præruptis.
Inde pater Divûm, sanctâ cum conjuge, natisque
Advenit cælo, te solum, Phæbe, relinquens, 300
Unigenamque simul cultricem montibus Idri:
Pelea nam, tecum pariter, soror adspernata est,
Nec Thetidis tædas voluit celebrare jugales.
Qui postquam niveos flexerunt sedibus artus,
Large multiplici constructæ sunt dape mensæ; 305
Cum iterea, infirmo quatientes corpora motu,
Veridicos Parcæ cæperunt edere cantus,

His corpus tremulum complectens undique quer

cus, Candida purpureâ quam Tyro incinxerat orâ: At roseo niveæ residebant vertice vittæ, Æternumque manus carpebant rite laborem. Læva colum molli lanâ retinebat amictum : Dextera tum leviter deducens fila supinis Formabat digitis; tum prono in pollice torquens Libratum tereti versabat turbine fusum : 315 Atque ita decerpens æquabat semper opus dens; Laneaque aridulis hærebant morsa labellis, Quæ prius in levi fuerant exstantia filo. Ante pedes autem candentis mollia lanæ Vellera virgati custodibant calathisci. 320 Hæ tum clarisonâ pellentes vellera voce, Talia divino fuderunt carmine fata, Carmine, perfidiæ quod post nulla arguet ætas:

O decus eximium, magnis virtutibus augens, Emathiæ tutamen opis, clarissime nato! 325 Accipe, quod lætâ tibi pandunt luce sorores, Veridicum oraclum: sed vos, quæ fata sequuntur, Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Adveniet tibi jam portans optata maritis Hesperus: adveniet fausto cum sidere conjux, 330 Qua tibi flexanimo mentem perfundat amore, Languidulosque paret tecum conjungere somnos,

Levia substernens robusto brachia collo.
Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Nulla domus tales unquam contexit amores: 335 Nullus amor tali conjunxit fædere amantes, Qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Nascetur vobis expers terroris Achilles, Hostibus haud tergo, sed forti pectore, notus : 340 Qui, persæpe vago victor certamine cursûs, Flammea prævertet celeris vestigia cervæ. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Non illi quisquam bello se conferet heros, Cum Phrygii Teucro manabunt sanguine rivi; 345 Troïcaque obsidens longinquo monia bello Perjuri Pelopis vastabit tertius hæres. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Illius egregias virtutes, claraque facta, Sæpe fatebuntur natorum in funere matres; 350 Cum in cinerem canos solvent a vertice crines, Putridaque infirmis variabunt pectora palmis. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Namque, velut densas prosternens cultor aris

tas,

Sole sub ardenti flaventia demetit arva, 355 Trojugenûm infesto prosternet corpora ferro. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, Quæ passim rapido diffunditur Hellesponto: Quojus iter cæsis angustans corporum acervis,

360 Alta tepefaciet permixtâ flumina cæde. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Denique testis erit morti quoque dedita præda, Cum teres, excelso coacervatum aggere, bustum Excipiet niveos perculsæ virginis artus. 365 Currite, ducentes subtemina, currite, fusi. Nam, simul ac fessis dederit fors copiam

Achivis Urbis Dardaniæ Neptunia solvere vincla, Alta Polyxeniâ madefient cæde sepulcra ; Quæ, velut ancipiti succumbens victima ferro, 370 Projiciet truncum submisso poplite corpus. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Quare agite, optatos animi conjungite amores; Accipiat conjux felici fædere Divam: Dedatur cupido jamdudum nupta marito. 375 Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Non illam nutrix orienti luce revisens, Hesterno collum poterit circumdare filo. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Anxia nec mater, discordis mæsta puellæ 380 Secubitu, caros mittet sperare nepotes.

Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Talia profantes quondam, felicia Pelei Carmina divino cecinerunt omine Parcæ. Præsentes namque ante domos invisere castas 385 Sæpius, et sese mortali ostendere cætû, Cælicolæ, nondum spretâ pietate, solebant. Sæpe pater Divûm templo in fulgente revisens, Annua cum festis venissent sacra diebus, Conspexit terrâ centum procurrere currus. 390 Sæpe vagus Liber Parnassi vertice summo Thyadas effusis euantes crinibus egit : Cum Delphi totâ certatim ex urbe ruentes Acciperent læti Divum fumantibus aris. Sæpe in letifero belli certamine Mavors, 395 Aut rapidi Tritonis hera, aut Rhamnusia virgo, Armatas hominum est præsens hortata catervas. Sed, postquam tellus scelere est imbuta nefando, Justitiamque omnes cupidâ de mente fugârunt; Perfudêre manus fraterno sanguine fratres ; 400 Destitit exstinctos natus lugere parentes ; Optavit genitor primævi funera nati, Liber ut innuptæ poteretur flore novercæ ; Ignaro mater substernens se impia nato, Impia non verita est Divos scelerare penates; 405 Omnia fanda, nefanda, malo permixta furore, Justificam nobis mentem avertêre Deorum,

« ZurückWeiter »