Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sæva quod horrebas prisci præcepta parentis ;
Attamen in vestras potuisti ducere sedes, 160
Quæ tibi jucundo famularer serva labore,
Candida permulcens liquidis vestigia lymphis,
Purpureâve tuum consternens veste cubile.
Sed quid ego ignaris nequidquam conqueror

auris,
Externata malo, quæ, nullis sensibus auctæ, 165
Nec missas audire queunt, nec reddere voces ?
Ille autem prope jam mediis versatur in undis;
Nec quisquam apparet vacuâ mortalis in algâ.
Sic, nimis insultans extremo tempore, sæva
Fors etiam nostris invidit questibus aures. 170
Jupiter omnipotens ! utinam ne tempore primo
Gnossia Cecropiæ tetigissent litora puppes;
Indomito nec dira ferens stipendia tauro
Perfidus in Cretam religâsset navita funem ;
Nec malus hic, celans dulci crudelia formâ 175
Consilia, in nostris requiêsset sedibus hospes!
Nam quo me referam ? quali spe perdita nitar ?
[Idomeniosne) petam montes ? at, gurgite lato
Discernens, ponti truculentum dividit æquor.
An patris auxilium sperem ? quemne ipsa reliqui,
Respersum juvenem fraternâ cæde secuta?

181 Conjugis an fido consoler memet amore? Quine fugit lentos incurvans gurgite remos ?

Præterea litus, nullo sola insula tecto :
Nec patet egressus, pelagi cingentibus undis. 185
Nulla fugæ ratio ; nulla spes: omnia muta,
Omnia sunt deserta : ostentant omnia letum.
Non tamen ante mihi languescent lumina morte,
Nec prius a fesso secedent corpore sensus, 189
Quam justam a Divis exposcam prodita multam,
Cælestûmque fidem postremâ comprecer horâ.
Quare, facta virûm multantes vindice pænâ,
Eumenides, quibus anguineo redimita capillo
Frons exspirantes præportat pectoris iras,
Huc huc adventate, meas audite querelas, 195
Quas ego (væ miseræ !) extremis proferre me-

dullis
Cogor, inops, ardens, amenti cæca furore.
Quæ quoniam vere nascuntur pectore ab imo,
Vos nolite pati nostrum vanescere luctum :
Sed, quali solam Theseus me mente reliquit, 200
Tali mente, Deæ, funestet seque suosque.

Has postquam mesto profudit pectore voces, Supplicium sævis exposcens anxia factis; Annuit invicto Cælestûm numine rector; 204 Quo tunc et tellus, atque horrida contremuerunt Æquora, concussitque micantia sidera mundus. Ipse autem cæcâ mentem caligine Theseus Consitus, oblito dimisit pectore cuncta,

Quæ mandata prius constanti mente tenebat : Dulcia nec mesto sustollens signa parenti, 210 Sospitem et ereptum se ostendit visere portum. Namque ferunt, olim classi cum, mænia Divæ Linquentem, natum ventis concrederet Ægeus, Talia complexum juveni mandata dedisse :

Nate, mihi bongâ jucundior unice vitâ, 215 Nate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, Reddite in extremæ nuper mihi fine senectæ, Quandoquidem fortuna mea, ac tua fervida virtus Eripit invito mihi te, quoi languida nondum Lumina sunt nati carâ saturata figurâ;

220 Non ego te gaudens lætanti pectore mittam, Nec te ferre sinam Fortunæ signa secundæ : Sed primum multas expromam mente quere

las, Canitiem terrâ atque infuso pulvere fædans : Inde infecta vago suspendam lintea malo, 225 Nostros ut luctus, nostræque incendia mentis, Carbasus obscurâ dicat ferrugine Ibera. Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, (Quæ nostrum genus ac sedes defendere fretis Annuit) ut tauri respergas sanguine dextram; 230 Tum vero facito, ut memori tibi condita corde Hæc vigeant mandata; nec ulla obliteret ætas : Ut, simul ac nostros invisent lumina colles,

Funestam antennæ deponant undique vestem, Candidaque intorti sustollant vela rudentes, 235 [Lucida quâ splendent summi carchesia mali :] Quamprimum cernens ut lætâ gaudia mente Agnoscam, cum te reducem ætas prospera sistet.

Hæc mandata prius constanti mente tenentem Thesea, ceu pulsæ ventorum flamine nubes 240 Aërium nivei montis, liquêre, cacumen. At pater, ut summâ prospectum ex arce petebat, Anxia in assiduos absumens lumina fletus, Cum primum inflati conspexit lintea veli, Præcipitem sese scopulorum e vertice jecit, 245 Amissum credens immiti Thesea fato. Sic, funesta domûs ingressus tecta paternâ Morte, ferox Theseus, qualem Minoïdi luctum Obtulerat, mente immemori talem ipse recepit. Quæ tum prospectans cedentem mæsta carinam,

250 Multiplices animo volvebat saucia curas. At parte ex aliâ florens volitabat Iäcchus, Cum thiaso Satyrorum, et Nysigenis Silenis, Te quærens, Ariadna, tuoque incensus amore; 254 Qui tum alacres passim lymphatâ mente furebant, Euæ bacchantes, Euæ, capita inflectentes. Horum pars tectâ quatiebant cuspide thyrsos ; Pars e divulso raptabant membra juvenco;

Pars sese tortis serpentibus incingebant;
Pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, 260
Orgia, quæ frustra cupiunt audire profani :
Plangebant alii proceris tympana palmis,
Aut tereti tenues tinnitus ære ciebant.
Multis raucisonos efflabant cornua bombos,
Barbaraque horribili stridebat tibia cantu. 265

Talibus amplifice vestis decorata figuris
Pulvinar complexa suo velabat amictu.
Quæ postquam cupide spectando Thessala pubes
Expleta est, sanctis cæpit decedere Divis.
Hîc qualis flatu placidum mare matutino 270
Horrificans Zephyrus proclivas incitat undas,
Aurorâ exoriente, vagi sub lumina solis;
Quæ tarde primùm clementi flamine pulsæ
Procedunt, leni resonant plangore cachinni:
Post, vento crescente, magis magis increbre-
scunt,

275 Purpureâque procul nantes a luce refulgent : Sic tum vestibuli linquentes regia tecta, Ad se quisque vago passim pede discedebant. Quorum post abitum, princeps e vertice Pelî Advenit Chiron portans silvestria dona : 280 Nam quotcumque ferunt campi, quos Thessala

magnis Montibus ora creat, quos propter fluminis undas

« ZurückWeiter »