Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN X.

Ad Fabullum.

Cœnabis bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi Dî favent, diebus,
Si tecum attuleris bonam atque magnam
Cœnam, non sine candidâ puellâ,
Et vino et sale, et omnibus cachinnis.
Hæc si, inquam, attuleris, venuste noster,
Cœnabis bene; nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores,
Seu quid suavius elegantiusve est ;
Nam unguentum dabo, quod meæ puellæ
Donârunt Veneres Cupidinesque ;
Quod tu cum olfacies, Deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

CARMEN XI.

Ad Calvum Licinium.

Ni te plus oculis meis amarem,
Jucundissime Calve, munere isto
Odissem te odio Vatiniano.

5

10

Nam quid feci ego, quidve sum locutus,
Cur me tot male perderes poëtis?

Isti Dî mala multa dent clienti,

Qui tantum tibi misit impiorum.

5

Quod si (ut suspicor) hoc novum ac repertum Munus dat tibi Sulla literator,

Non est mî male, sed bene ac beate,

Quod non dispereunt tui labores.

Dî magni! horribilem et sacrum libellum!
Quem tu scilicet ad tuum Catullum

Mîsti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum.

Non, non hoc tibi, salse, sic abibit:
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia; Casios, Aquinios,
Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete, abite
Illuc, unde malum pedem tulistis,
Sæcli incommoda, pessimi poëtæ !

CARMEN XII.

Ad Coloniam.

O Colonia, quæ cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes; sed vereris inepta

10

15

20

Crura ponticuli asculis stantis, irredivivus
Ne supinus eat, cavâque in palude recumbat ;
Sic tibi bonus ex tuâ pons libidine fiat,

5

10

In quo
vel Salisubsulis sacra suscipiantur :
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risûs.
Quemdam municipem meum de tuo volo ponte
Ire præcipitem in lutum, per caputque pedesque;
Verum totius ut lacûs, putidæque paludis,
Lividissima, maximeque est profunda vorago.
Insulsissimus est homo; nec sapit pueri instar
Bimuli, tremulâ patris dormientis in ulnâ.
Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella,
Et puella tenellulo delicatior hædo,
Asservanda nigerrimis diligentius uvis;
Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni;
Nec se sublevat ex suâ parte: sed, velut alnus
In fossâ Ligurî jacet suppernata securi,
Tantumdem omnia sentiens, quam si nulla sit

usquam ;

15

20

Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.
Ipse qui sit, utrum sit, an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi derelinquere

cœno,

Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

235

25

CARMEN XIII.

Ad Hortorum Deum.

Hunc lucum tibi dedico, consecroque, Priape,
Quâ domus tua Lampsaci est, quâque silva,
Priape.

Nam te præcipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia, cæteris ostreosior oris.

CARMEN XIV.

Hortorum Deus.

Hunc ego, juvenes, locum, villulamque palustrem, Tectam vimine junceo, caricisque maniplis, Quercus arida, rusticâ conformata securi,

Nutrivi, magis et magis ut beata quotannis. Hujus nam domini colunt me, Deumque salutant,

Pauperis tugurî pater, filiusque * * *

Alter assiduâ colens diligentiâ, ut herba
Dumosa asperaque a meo sit remota sacello;
Alter parva ferens manu semper munera largâ.
Florido mihi ponitur picta vere corolla
Primitu', et tenerâ virens spica mollis aristâ :

5

10

Luteæ violæ mihi, luteumque papaver,
Pallentesque cucurbitæ, et suave olentia mala;
Uva pampineâ rubens educata sub umbrâ :
Sanguine hanc etiam mihi (sed tacebitis) aram 15
Barbatus linit hirculus, cornipesque capella;
Pro quîs omnia honoribus hæc necesse Priapo
Præstare, et domini hortulum, vineamque tueri.
Quare hinc, o pueri, malas abstinete rapinas.
Vicinus prope dives est, negligensque Priapus. 20
Inde sumite semita hæc deinde vos feret ipsa.

CARMEN XV.

Hortorum Deus.

Ego hæc, ego arte fabricata rusticâ,
Ego arida, o viator, ecce populus
Agellulum hunc, sinistra, tute quem vides,
Herique villulam, hortulumque pauperis
Tuor, malasque furis arceo manus.
Mihi corolla picta vere ponitur,
Mihi rubens arista sole fervido,
Mihi virente dulcis uva pampino,
Mihique glauca duro oliva frigore.
Meis capella delicata pascuis

In urbem adulta lacte portat ubera;

5

10

« ZurückWeiter »