Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

6. Vade ad formicam, ô piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

7. Quæ cùm non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,

8. Parat in æstate cibum sibi,et congregat in messe quod comedat.

9. Usquequo, piger, dormies? quando consurges è somno tuo?

10. Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus, ut dormias :

II. Et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies

6 Vade ad formicam, óspiger. Formica dicitur strenuus quisque et providus operarius, qui in præsenti vitâ, velut in æstate, fructus, justitiæ quos in æternum recipiat, sibi recondat. Beda. Disce sapientiam: non bestiola, sed Dei, in tenui licet animalculo, ingentium virtutum specimen adumbrantis.

7 Quæ cùm non habeat ducem. Si tantillum animal principe carens et rationis expers, naturâ duce sibi providet in posterum; multò magis tu ad imaginem Dei conditus, ad videndam ejus gloriam vocatus, doctorum magisterio adjutus, ipsum conditorem habens ducem; debes in præsenti bonorum operum fructus congregare, quibus in æternum vivas. Hic autem dies judicii hiemi comparatur, quia tunc nulla facultas pro vitâ laborandi : sed tantùm quisque cogitur de horreo pristinæ actionis proferre quod recondidit. Beda.

9 Usquequo, piger, dormies? Surge qui dormis (in vitiis peccatisque scilicet,) et exurge à mortuis, et illuminabit te Christus. Ephes. v. 14.

10 Paululum: ad breve tempus: conseres, complicabis manus; teque compones ad somnum : at egestas te dormire non sinet : unde sequitur :

11 Veniet tibi, quasi viator, egestas: improvisa, inexpectata : et pauperies, quasi vir armatus: acer, indomitus, nec nisi vi et industriâ domo expellendus : ne tantum viatorem ultro abiturum cogites. Hic autem egestatis nomine, animæ, suo vitio, virtute et gratiâ de

quasi vir armatus. Si verò impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longè fugiet à te.

12. Homo apostata, vir inutilis graditur ore per

verso.

13. Annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

14. Pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.

15. Huic extemplo veniet perditio sua, et subitò conteretur, nec habebit ultrà medicinam.

16. Sex sunt, quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :

17. Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,

18. Cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,

19. Proferentem mendacia, testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.

20. Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.

stitutæ, indigentia intelligatur. Si verò impiger fueris, veniet ut fons limpidus, inexhaustus, messis tua, et egestas longè fugiet à te : quæ desunt in Heb. habent 70.

12 Homo apostata : discedens à Deo verâque simplicitate : homo Belihal Heb. appar nas maparquos: insipiens et legis contemptor, 70. Vir inutilis iniquus: Heb. Ore perverso: mendace, fallace.

13 Annuit oculis: verbis parcit, nutibus loquitur, ut arcana tacendaque retecturus: quales ardeliones illi turbulenti homines, fraudum ac nequitiarum artifices, qui negotiis quibusque se immiscent, ut rerum omnium quæ aguntur gnari; huic annuunt oculis, terunt alteri pedem : nil sinceri, nil candidi : unde rixæ et jurgia, ut in seq. habetur.

15 Huic extemplo veniet perditio sua: retectis nebulonis fraudibus, atque omnibus quos decepit in ejus perniciem æquè conspirantibus.

21. Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.

22. Cùm ambulaveris, gradianturtecum; cùm dormieris, custodiant te; et evigilans loquere cum eis. 23. Quia mandatum lucerna est, et:lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ :

24. Ut custodiant te à muliere malâ, et à blandâ linguâ extraneæ.

25. Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:

26. Pretium enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit.

27. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?

[ocr errors]

Liga ea in corde tuo jugiter : allusum ad Deut. vi. 8. quasi diceret: illic juberis in manu ligare præcepta: at ego præcipio, id quo, que, ut in corde liges. Vide vii. 3.

2a Cùm ambulaveris, gradiantur tecum. Meditaberis in eis sedens in domo tud, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens, Deut. vi. 7. Evigilans loquere cum eis: quasi cum amicis, fidisque consiliariis. Consilium enim meum justificationes tuæ : sive ut habet Heb. quasi viri amicissimi mei. Psal. cxvIII, 24.

23 Via vitæ increpatio disciplinæ : sive increpatio quæ est ex disciplinâ : non ex odio, aut invidiâ, aut denique superbiâ animique levitate.

25 Nutibus illius: palpebris: Heb. nutu oculorum, quibus vel ma‍ ximė stultum amatorem inescant, quasi plura largituræ, quàm verbis explicare audeant.

26 Pretium enim scorti vix est unius panis : quia propter mulierem meretricem, usque ad tortam panis: Heb. supple, devenitur. Omnia exhaurit vilis meretricula. Mulier autem viri pretiosam animam capit: neque tantùm bona corrumpit, sed etiam ipsam animam : . 32. 28. Numquid potest homo. Hæc cogitent qui se media in pericula conjiciunt, fortesque futuros se putant: rectè autem Ambro

27.

28. Aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus?

29. Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cùm tetigerit eam.

30. Non grandis est culpa, cùm quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam:

31. Deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domûs suæ tradet.

32. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam:

་་་

33. Turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur.

34. Quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,

35. Nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

sius: Nemo adversùs seipsum diu forts est. Vide similem sententiam Eccli. XIII. 1.

[ocr errors]

29 Non erit mundus cùm tetigerit eam: innoxius, impunis.

30 Non grandis est culpa: furtum; præ adulterio scilicet. At Heb. non spernent furem, non probro afficient, non flagris cædent, sed pecuniâ mulctabunt; adulterum verò nece.

[ocr errors]

31 Reddet septuplum? phrasis Heb. Septenarius numerus incertus pro certo, eoque magno : nam in lege pro furto non septuplum, sed duplum indicitur, vel quadruplum, vel ad summum quintuplum. Exod. xxii. 1, 4, 7, 9. Omnem substantiam domús suæ tradet. Quinetiam si reddere non possit rem ipsam cum augmento, ipse venumdabitur. Exod. xxii. 3.

32 Adulter... propter cordis inopiam: propter stultitiam : perdet animam suam morte damnabitur. Levit. xx. 19. et alibi sæpe. Perdet etiam animam in æternum, peccato, cupiditatibus, pœnæ ad

dictus.

CAPUT VII.

Iterum attentio ad legem : sapientia, soror, amica; quce a mulierunt avertat illecebris : earum fallaciæ, fictus amor, procacitas : esca libidinum, luxus, mollitias, odoramenta : hinc vincula, laquei, sagittæ, vulnus immedicabile, mors denique.

1. FILI mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili,

2. Serva mandata mea, et vives: et legem meam quasi pupillam oculi tui:

3. Liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.

4. Dic sapientiæ, Soror mea es; et prudentiam voca amicam tuam,

5. Ut custodiat te à muliere extraneâ, et ab alienâ, quæ verba sua dulcia facit.

6. De fenestrâ enim domûs meæ per cancellos spexi :

pro

7. Et video parvulos, considero vecordem juvenem,

[ocr errors]

8. Qui transit per plateam juxta angulum, et prope viam domûs illius graditur

9. In obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.

3 Liga eam : suprà, VI. 21.

7 Et video parvulos: imperitos, adolescentulos capere et capi quærentes: ut suprà, cap. vi. 25, 26.

8.

3. 9. Qui transit... juxta angulum, et prope viam domis illius meretricis malæ rei sibi conscius, non adit rectà domum infamem impudicitiis, sed transeuntis specie, prope et circa angulum obambulat; tum nocte occulit flagitium. Unde sequitur ; in obscuro : in noctis tenebris.

« ZurückWeiter »