Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

proportionem, quam ea sit, quæ inter residuum et primum aerem intercedit, id nunc facit, ut illum meum, et alienum errorem agnoscam, atque in contrariam veniam, quam verissima testatur experientia, sententiam.

7. Neque omittam partem observationis opportunissimam rei confirmandæ; soleo enim allatum ultimo loco experimentum persæpe capere in cubiculo obtenebrato, atque tum observo ignem vibrantem pendulum ante aerem subductum micare hinc inde crepitanibus quidem, ac lucidissimis, sed arctis, atque brevibus prope sphæram utramque scintillis; deinceps ignem hunc pro subducto aere, adeoque pro minutis penduli vibrationibus effluere magis amplo radio, magis tranquillo, magis continuo, quanquam non ita micante.

8. Atque hæc ipsa res certe reactionem aeris demonstrat ignem electricum cohibentis in densitate quadam, quæ densitati suæ proportioni respondeat; hæc autem aeris reactio non potest actioni non respondere ignis electrici aerem nitentis disjicere, ac plane disjicientis, ubi necessaria is igni vi polleat.

9. Atque his plura non adferam tibi pro accessionibus explicandis corporum electricorum inæqualiter, attuli in datis ad Beccarium litteris, in quibus tamen non nisi dubitanter plura admodum disserebam de mechanica accessionum causa; accuratior consideratio experimentorum facit nunc, ut de accessionum causa dicam fidentius.

10. Corpora æqualiter electrica discedunt; qua causa id efficiatur, nunc persequar.

11. "Ignis electricus, qui quoquomodo insidet in corporibus, nititur, ut libretur cum igne electrico, qui insidet in aere. Si uterque (sinito me illum deinceps proprium dicere hunc aereum) "æqua lem habet proportionem ad nativam corporum atque aeris capacitatem, corpora accedunt, aut in nativa quiescunt directione; alter si superat proprius, vel aereus, corpora explicat similiter, compel litque ad discessionem.” Hæc rei narratio.

EXPERIMENTUM IV.

12. Quoties in cubiculo quodam mco amplo ipso quidem at clauso pergo diutius urgere alium atque alium in catenam electricum ignem, experior partem ejus ignis effundi in aerem ambientem, ipsumque etiam, quantuscumque in cubiculo est (dum a tempestate siccus sit, vel abs igne) facere excessu electricum. Duo enim tenuia ex lino fila, quæ vel summis digitis prehensa, vel arun. dine suspensa defero quolibet, in quodlibet cubiculi spatium, mutuo discedunt. Atque, sive in eodem ipsa contineam loco, sive in loco transferam alia atque alia, pergunt divergere ad semihoram, ad horam quandoque, et ultra.

EXPERIMENTUM V.

13. Si ea fila ope vitri separentur ab arundine, adeoque a solo, principio divergunt, tum ad nativam veniunt directionem; obtingunt autem hæc omnia post omnes elicitas, quantæ possunt, a catena scintillas, post omnem ab ipsa subductum redundantem ignem, post catenam nexam cum solo.

EXPERIMENTUM VI.

14. Ex diuturna electricitate machinæ phænomena experior om. nino eadem. At, si diuturna electricitas machinæ continuo consequitur diuturnam electricitatem catenæ, aut contra, fila, quæ arundine suspensa constanter divergere videbam ex alterius electricitate, video principio accedere mutuo incipiente electricitate alterius, tum iterum divergere quemadmodum antea.

15. His inquam experimentis doceri nos arbitror. “1. Dum alium atque alium ignem congerimus in catenam, aliam atque aliam ipsius partem discedere quam latissime in ambientem aerem, ipsique adhærescere, atque ita omnem contentum in cubiculo aerem eva. dere excessu electricum; similiter dum alium atque alium ignem Bubtrahimus a machina, aliam atque aliam ignis partem machinam haurire abs aere ambiente; atque ita omnem contentum in cubi. culo aerem fieri defectu electricum. 2. Fila vel manu, vel arundine delata discedere in aere, vel electrico excessu ex catena, vel electrico defectu ex machina, vel vi proprii nativi ignis superantis aereum, si merguntur in aere electrico ex machina, vel vi ignis aerei superantis nativum proprium filorum ignem, si merguntur in aere electrico ex catena. 3. Fila hujusmodi divergentia ex electricitate catenæ, ex consequente electricitate machinæ (vel contra) primo accedere, quia machina primo hauriat abs aere excessum inditum a catena, vel catena ignem restituat aeri sublatum a machina; atque ita ignis in aere ad nativam mensuram reductus librari debeat cum igne nativo permanente in filis. 4. At deinceps ex diuturniore electricitate machinæ consequente electricitatem catenæ, vel contra, fila iterum divergere, quia vel machina pergat haurire partem ignis nativi, vel catena pergat addere alium ultra nativum aeri ignem. 5. Denique fila eadem cum vitro separantur, principio divergere, quia ipsa, quæ solum ignem nativum habeant, mergantur in aerem vel excessu, vel defectu electricum. At dein,

cum sunt vitro separata, venire ad nativam directionem, quia vel pars ignis aerei, si aer est excessu electricus a catena, in ipsa se denique effundat ad æqualitatem, quin ultro præterfluat ob cohibens vitrum; vel pars ignis nativi et proprii filorum se effundat in aerem, si aer est electricus defectu, quia suppleri aliunde possit ob interdicens vitrum."

16. Quare hæc videntur universe constare; “1. Aerem suum continere nativum ipsi sibi ignem. 2. Nativo aeris igni ignem alium addi posse, nativi abs aere ignis partem posse subtrahi, sed lente, et quasi per vim. 3. Aerem dimittere redundantem, haurire ignem deficientem, sed quam lentissime. 4. Si aer æque ac contenta corpora habeant nativum ignem suum, consistere hæc in nativo statu; si aer, manente nativo in corporibus igne, ignem habeat nativo aut copiosiorem, aut parciorem, corpora discedere.” Verum singula hæc theoremata experimentis aliis illustrari mirum in mo dum possunt, et demonstrari latius.

EXPERIMENTUM VII.

17. Duo fila nexa catenæ post pauca globi conversiones divergunt maxime; deinceps a diuturniore catenæ electricitate incipiunt minus divergere ; atque hæc divergentia ad certum usque gradum minuitur, ut quandoque angulus divergentiæ post continuatam diutius globi fricationem fiat subduplus anguli divergentiæ, qui extiterat ab electricitate eadem primo excitata. Quum hanc filorum divergentiam video minutam satis, tum globum non frico ulterius, sed stilum acutissimum catenæ admoveo pedetentim, quo lente redundantem omnem abs ipsa ignem hauriam. Id dum fit, lente fila accedunt, tum continenter lente iterum divergunt ad angulum primo quidem minorem, sed satis magnum, quæ quandoque vix metiantur gradus quadraginta quinque; tum vero pergunt divergere ad diuturnum tempus.

18, Videlicet maximus abs electricitate primo excitata angulus, quia tum satis ingens immissus in catenam, et in nexa fila, ignis; nullus, vel minimus, in aerem. Fit deinceps minor angulus, prout augescit ignis, qui consequenter immittitur in aerem, constante eodem ignis excessu in catena. Dum admoto stilo lente minuitur ignis in catenam immissus, minuitur adhuc angulus prout accedunt ad æqualitatem ignis in catena residuus, atque ignis in aerem immissus, ipsique affixus; ubi uterque ignis pertingit ad æqualitatem, fila attingunt ad directionem suam nativam ; cum deinceps minuitur ulterius ignis redundans adhuc in catena, nec similiter minuitur ignis redundans in aere (aeri enim, uti vidimus, adhærescit, atque

QQ*

ab ipso lente dimittitur), fila iterum discedunt pro excessu ignis aerei supra ignem in catena; qui denique aereus ignis, quoniam lentissime dimittitur, diutissime pergunt divergere fila.

EXPERIMENTUM VIII.

19. Si fila sint nexa machinæ, eadem omnia in iis contingunt phænomena ex diuturna electricitate machinæ, quæ in iis contingebant catenæ nexis ex diuturna electricitate catenæ.

20. Quare universe, quemadmodum constitui a principio, “Si ignis proprius corporum, quantuscumque is sit, libratur cum igne ambientis aeris, corpora vel consistunt in nativo statu, vel ad ipsum redeunt; si alter ignis superat alterum, corpora discedunt vi ignis superantis.”

21. Atque hinc rationem vides, ni fallor, vir præstantissime, cur æque discedant tum quæ a catena, tum quæ a machina sunt electrica corpora. “Ignis proprius in corporibus a catena electricis vincit aereum, aereus vincit æque proprium in electricis a machina.”

EXPERIMENTUM IX.

22. Quoties fila mutuo discedunt a se invicem, atque divergunt ex aucto in ipsis, vel minuto igne nativo, ad meum accedunt admotum digitum ; quoties discedunit, atque divergunt servantes ignem suum nativum ex aucto, vel minuto igne nativo aeris, a digito refugiunt meo.

23. Hæc vero res primo quidem notissimis legibus accessionum atque discessionum electricarum est consentanea; quum enim nativus in filis ignis auctus est, vel minutus, ipsa sunt inæqualiter ac digitus electrica, qui habet nativum ignem suum; quum vero nativus ignis perstat in filis, et ipsa discedunt mutuo ob ignem auctum, vel minutum in aere, tum, quemadmodum discedunt ambo alterum abs altero, ita discedant oportet a digito meo ipso etiam habente ignem nativum, vi aeris, in quo nativus ignis minutus est, aut auctus. ' Sed præterea hæc filorum a digito discessio ipsa hanc probat etiam, quam affero, discessionis causam; nam et digitus, et fila, cum solo communicant, adeoque alium in se certe non habent ignem, nisi nativum, quo quoniam non discedunt, restat ipsa discedere ex nativo igne in aere aucto, vel minuto.

24. Cum in hanc primo incidi discessionum electricarum theoriam, ea me ancipitem tenuit suspicio, ne ignis aereus discessiones facere non posset in machina iis æquales in pernicitate, et magnitudine, quas facit in catena ignis proprius; hæc inde subibat

animum suspicio, quod ignis in machina, et catena (universe in corporibus omnibus deferentibus) mensura mutetur quam pernicissime, lentissime autem augeatur, aut minuatur mensura ignis in aere ambiente. Alia præterea suspicionem exaggerabat consideratio; tantum me nunquam abs aere, quantum a machina, subtrahere ignem potuisse, tantum potuisse nunquam aeri addere, quantum catenæ; nunquam enim eo veni, ut omnem aerea sola electricitate sustulerim filorum divergentiam, quanta existebat ex integra machinæ aut catenæ electricitate.

Factum inde est, ut experimenta hæc eadem, imo et alia, in literis attulerim ad præclarissimum instituti Bononiensis præsidem datis, quin hanc in iis satis late theoriam discessionum constitu

erem.

Verum re maturius perpensa intellexi pernicitatem discessionum, quæ fiant abs igne aereo, non ipsi pernicitati respondere debere, qua vel augeatur ipsius copia, vel minuatur; sed pernicitati, qua agat copia inhærens; et magnitudinem discessionum, quæ fiant ab igne eodem, non absolutæ, sed comparativæ ipsius magnitudini respondere debere; utrumque autem facile vidi pro re obvenire.

EXPERIMENTUM X.

25. Si in Experimento VI. post minutam ex diuturniore electricitate catenæ filorum divergentiam, non lente, sed protinus (manu nempe in catenam immissa) omnem subtraho a catena redundantem ignem, continuo incipiunt quidem accedere fila quam velocissime; veruin velocitate æquali resiliunt repente, antequam pertingant ad nativam directionem. Hæc autem altera discessio quoniam fit ex aereo igne superante proprium in filis residuum, video inde ignem aereum (quamquam mutetur lentissime ipsius copia) ipsum tamen discessiones facere iis æque veloces, quæ abs igne proprio efficiuntur.

EXPERIMENTUM XI.

26. Sed et ipsas ex igne aereo obvenire æque magnas ita intelligo. Post ignem inditum in aerem, qui catenam ambit quantus potest, dempto redundante omni ab catena igne, atque adeo discedentibus jam filis ex igne aereo, vitreo globo substituo sulphureum, atque ex hujus functione, video, principio augeri angulum divergentiæ, quem effecerat ignis aereus, tum ipsum continenter minui.

27. Id autem certum ; primas globi sulphurei frictiones demere partem nativi ignis a catena, neque pariter demere excessivum ignem ambientis aeris (aer enim lente, ut vidimus, accipit ignem

« ZurückWeiter »