Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pect of much more and greater, if due pains are not wanting, on our part, to search after them?

“It is, therefore, to be hoped, that those gentlemen, who have applied their thoughts and studies to lay open the amazing properties of electricity, will not sit down contented with the progress that has already been made therein, bụt will rather be encouraged thereby to proceed diligently in the same work. And I flatter myself, that Mr. Franklin will consider this honorable present not only as a reward, in some measure, of the discoveries with which he has already favored the world in relation to this very powerful agent in nature, but also as a proper incitement to carry on still farther his inquiries into this truly deserving and important subject. Nor do I in the least doubt, that our worthy brother, Mr. Peter Collinson, to whom (as Mr. Franklin resides in a remote country) I shall recommend the care of conveying this medal to him, will make use of all proper means to induce him to persevere in so laudable an undertaking." *

* In the Minutes of the Council, December 19th, 1754, it is recorded, “ A letter from Benjamin Franklin, Esquire, to the President and Council of the Royal Society, dated Philadelphia, 29 May, 1754, returning his thanks for the honor they have done him in bestowing on him the gold medal for the year 1753, was read.”

Franklin was elected a Fellow of the Royal Society on the 29th of April, 1756. — EDITOR.

No. IV.

LETTER FROM JOHN BAPTIST BECCARIA TO BENJAMIN FRANKLIN.

Experiments in Electricity.
raeam at the Royal, society, februAry 14th, 1760.

Benjamino Franklin, viro de re electrica meritissimo, Joannes Bapdista Beccaria ex Scholis Piis S. P. D.

1. SospiteM ex America Londinum te appulisse gaudeo, vir præclarissime. Offero tibi de motibus electricis, qualem experimentis excudi, hypothesin; partior hanc in duas partes, quemadmodum

ipsa postulare videtur motuum hujusmodi differentia; ago parte prima de accessionibus, de discessionibus dico parte altera.

2. Et continuo universam de accessionibus pertractationem meam ita paucis comprehendo; ** Quum ignis electricus copiosior in corpore altero vi expandendi se ad æqualitatem trajicit in alterum, partem interjecti aeris dimovet e loco pro majore sua copia majorem; fit inde, ut aer a tergo corporibus adjacens deficiente fulcro aeris intermedii ruat versus ipsum medium locum; ruit vero non circumeundo corpora, quæ via est longior, atque impedita abs igne profluente, sed ipsa trudendo a tergo; hac aeris trusione accedunt corpora inæqualiter electrica; dum accedunt, accelerantur, quia pro accessione majore copiosior ignis interfluit, copiosior intermedius aer disjicitur, augeturque adeo momentum aeris a tergo trudentis.”

experimentum i.

8. Aerem disjici ab interfluente electrico igne, scintillæ experimento demonstratur, quæ excitatur in medio tubulo, hinc clauso hermetice, inde impedito abs liquore aliquo, ipsa enim, disjiciens liquorem, disjectum aerem testatur.

4. Neque vero interfluens ignis aeris intermedii disjecti fulcrum potest supplere, quo aer corporibus a tergo adjacens sustineatur; is enim liberrime effluit, et effunditur per alterum corpus; quare, cum, non fulciatur ipse, nec fulcri vices potest agere,

ExpeRiMENTUM II. 5., Experimento res confirmatur plane luculentissimo; vittam ex

charta inaurata longam pollices octo, latam lineas quatuor, convolvo VOL. V. 64 QQ

circa sese, ut cylindrum solidum D efformet ; hunc suspendo serico filo D, G, sub fornice vitri pneumatici I, H, K, per cujus verticem

GI

H init virga metallica B, C, desinens in metallicam sphæram C; figo in lance I, K, virgam metallicam L, E, simili sphæra ornatam; nempe sphæræ C et E sunt in eodem plano cum pendulo D, atque ab ipso distant ambæ æqualiter ; tum nexa catena A, B, quæ per. tinet ad machinam electricam, virgæ B, C, et consequenter immisso electrico igne in virgam B, C, observo; 1. ante subductum aerem chartaceum cylindrum D agitari vehementissimis vibrationibus inter duas sphæras E, C; 2. dum aer subducitur, minui eam agitationem plane pro copia subducti aeris; 3. omni, quantus potest, aere subducto, cylindrum D vix nutare. His observatis aerem restituo par. ticulatim; atque pro aere admisso video vibrationes iterum augescere, et fieri, quemadmodum antea, vehementissimas; quæ dum contemplor singula, atque omnia simul comprehendo animo, intelligo magnitudinem motuum electricorum aeri, vel toti, vel residuo proportione respondere.

EXPERIMENTUM III.

6. Quod leviora corpuscula, bracteolæ, et pulvisculi, motu adhuc satis sensili agitentur in rarefacto aere, id in causa fuit, cur censuerim a principio cum physicis aliis electricos motus actioni ignis electrici in aerem acceptos referri non debere; quod, re nunc accuratius collata, residuos videam in residuo aere motus non majorem habere ad primos motus, qui fiunt in toto aere atmospherico,

proportionem, quam ea sit, quæ inter residuum et primum aerem intercedit, id nunc facit, ut illum meum, et alienum errorem agnoscam, atque in contrariam veniam, quam verissima testatur experientia, sententiam. 7. Neque omittam partem observationis opportunissimam rei confirmandae; soleo enim allatum ultimo loco experimentum persæpe capere in cubiculo obtenebrato, atque tum observo ignem vibrantem pendulum ante aerem subductum micare hinc inde crepitanibus quidem, ac lucidissimis, sed arctis, atque brevibus prope sphæram utramque scintillis; deinceps ignem hunc pro subducto aere, adeoque pro minutis penduli vibrationibus effluere magis amplo radio, magis tranquillo, magis continuo, quanquam non ita micante. S. Atque hæc ipsa res certe reactionem aeris demonstrat ignem electricum cohibentis in densitate quadam, quæ densitati suæ proportioni respondeat; hæc autem aeris reactio non potest actioni non respondere ignis electrici aerem nitentis disjicere, ac plane disjicientis, ubi necessaria is igni vi polleat. 9. Atque his plura non adferam tibi pro accessionibus explicandis corporum electricorum inæqualiter, attuli in datis ad Beccarium litteris, in quibus tamen non nisi dubitanter plura admodum disserebam de mechanica accessionum causa; accuratior consideratio experimentorum facit nunc, ut de accessionum causa dicam fidentius. 10. Corpora æqualiter electrica discedunt; qua causa id efficiatur, nunc persequar. 11. “Ignis electricus, qui quoquomodo insidet in corporibus, nititur, ut libretur cum igne electrico, qui insidet in aere. Si uterque” (sinito me illum deinceps proprium dicere hunc aereum) * æqua lem habet proportionem ad nativam corporum atque aeris capacitatem, corpora accedunt, aut in nativa quiescunt directione; alter si superat proprius, vel aereus, corpora explicat similiter, compel litque ad discessionem.” Hæc rei narratio.

experimentum iv.

12. Quoties in cubiculo quodam meo amplo ipso quidem at clauso pergo diutius urgere alium atque alium in catenam electricum ignem, experior partem ejus ignis effundi in aerem ambientem, ipsumque etiam, quantuscumque in cubiculo est (dum a tempestate siccus sit, vel abs igne) facere excessu electricum. Duo enim tenuia ex lino fila, quæ vel summis digitis prehensa, vel arundine suspensa defero quolibet, in quodlibet cubiculi spatium, mutuo

discedunt. Atque, sive in eodem ipsa contineam loco, sive in loco transferam alia atque alia, pergunt divergere ad semihoram, ad horam quandoque, et ultra.

EXPERIMENTUM V.

13. Si ea fila ope vitri separentur ab arundine, adeoque a solo, principio divergunt, tum ad nativam veniunt directionem; obtingunt autem hæc omnia post omnes elicitas, quantæ possunt, a catena scintillas, post omnem ab ipsa subductum redundantem ignem, post catenam nexam cum solo.

EXPERIMENTUM VI.

14. Ex diuturna electricitate machinæ phænomena experior om. nino eadem. At, si diuturna electricitas machinæ continuo consequitur diuturnam electricitatem catenæ, aut contra, fila, quæ arundine suspensa constanter divergere videbam ex alterius electricitate, video principio accedere mutuo incipiente electricitate alterius, tum iterum divergere quemadmodum antea.

15. His inquam experimentis doceri nos arbitror. “1. Dum alium atque alium ignem congerimus in catenam, aliam atque aliam ipsius partem discedere quam latissime in ambientem aerem, ipsique adhærescere, atque ita omnem contentum in cubiculo aerem eva. dere excessu electricum; similiter dum alium atque alium ignem subtrahimus a machina, aliam atque aliam ignis partem machinam haurire abs aere ambiente; atque ita omnem contentum in cubi. culo aerem fieri defectu electricum. 2. Fila vel manu, vel arundine delata discedere in aere, vel electrico excessu ex catena, vel electrico defectu ex machina, vel vi proprii nativi ignis superantis aereum, si merguntur in aere electrico ex machina, vel vi ignis aerei superantis nativum proprium filorum ignem, si merguntur in aere electrico ex catena. 3. Fila hujusmodi divergentia ex electricitate catenæ, ex consequente electricitate machinæ (vel contra) primo accedere, quia machina primo hauriat abs aere excessum inditum a catena, vel catena ignem restituat aeri sublatum a machina; atque ita ignis in aere ad nativam mensuram reductus librari debeat cum igne nativo permanente in filis. 4. At deinceps ex diuturniore electricitate machinæ consequente electricitatem catenæ, vel contra, fila iterum divergere, quia vel machina pergat haurire partem ignis nativi, vel catena pergat addere alium ultra nativum aeri ignem. 5. Denique fila eadem cum vitro separantur, principio divergere, quia ipsa, quæ solum ignem nativum habeant, mergantur in aerem vel excessu, vel defectu electricum. At dein,

« ZurückWeiter »