Carmina, Band 2

Cover
ex officina Bernhardi Tauchnitz, 1889

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 1 - quern dixere chaos: rudis indigestaque moles, nee quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum. nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, 10 nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite: utque erat et tellus illic et pontus et
Seite 206 - milia rumorum, confusaque verba volutant. e quibus hi vacuas implent sermonibus aures, hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti crescit, et auditis aliquid no vus adicit auctor. illic Credulitas, illic temerarius Error 60 vanaque Laetitia est consternatique Timorés Seditioque repens dubioque auctore Susurri. ipsa, quid in cáelo rerum pelagoque geratur et tellure, videi totumque
Seite 6 - est tarnen humani generis iactura dolori omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae forma futura, rogant; quis sit laturus in aras tura; ferisne paret populandas tradere terras. sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether conciperet flammas, longusque ardesceret axis. 255 esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus correptaque regia caeli
Seite 12 - non ego sum pastor, non hic armenta gregesque horridus observo, nescis, temeraria, nescis, 515 quem fugias, ideoque fugis. mihi Delphica tellus et Claros et Tenedos Patareaque regia servit, luppiter est genitor: per me, quod eritque fuitque estque, patet: per me concordant carmina nervis. certa quidem nostra est, nostra tarnen una sagitta inventum medicina
Seite 7 - tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. si qua domus mansit potuitque resistere tanto indeiecta malo, culmen tarnen altior huius unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. 290 iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erant: deerant quoque litora ponto. occupât hic collem; cumba sedet alter adunca et ducit remos illic, ubi nuper ararat.
Seite 39 - altis 20 ad caelum frontera mugitibus impulit auras, atque ita respiciens comités sua terga sequentes procubuit teneraque latus summisit in herba. Cadmus agit grates peregrinaeque oscula, terrae figit et ignotos montes agrosque salutat. 25 uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro Martius anguis erat, Cristis praesignis et auro, igne micant oculi; corpus turnet
Seite 5 - cáelo manifesta sereno: láctea nomen habet, candore notabilis ipso. hac iter est superis ad magni tecta Tonantis 170 regalemque domum. dextra laevaque deorum atria nobilium valvis celebrantur apertis; plebs habitat diversa locis; a fronte potentes caelicolae clarique suos posuere Penates. hic locus est, quem, si verbis audacia detur, 175
Seite 20 - quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. 75 obvius ire polis, ne te citus auferat axis? forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo delubraque ditia donis esse? per insidias iter est formasque ferarum. utque viam tencas nulloque errore traharis,
Seite 7 - flamina nubes, emittitque Notum. madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum: 265 barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis, fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. utque manu late pendentia nubila pressit, fit fragor; hiñe densi funduntur ab aethere nimbi. nuntia lunonis varios induta colores 270 concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. sternuntur segetes et deplorata
Seite 8 - 315 pars maris et latus subitarum campus aquarum. mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superantque cacumina nubes, hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, 320 Corycidas nymphas et numina montis adorant fatidicamque Themin, quae tune oracla tenebat. non

Bibliografische Informationen