Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

SERTA ROMANA.

POETARUM DECEN LATINORUM CARMINA SELECTA

EDIDIT ET NOTIS INSTRUXIT

J. WOLTJER,

PHIL. THEOR. MAG. LITT, HUM. DOCT. PROF. ORD. IN UNIV.

LIBERA REF. AMSTELODAMEXSI.

EDITIO TERTIA.

GRONINGAE APUD J. B. WOLTERS, MCMII.

Typis J. B. Wolters.

PA6121 ATWG 1902

Inter omnes viros doctos et rerum scholasticarum peritos cum constet assiduae in grammatica exercitationi praesertim in superioribus classibus scholarum magis quam vulgo fiat accedere debere aliam exercitatonem , quae in optimis scriptoribus accurate et diligenter et frequenter legendis versetur, non inutile putavi novos fontes aperire discipulis nostris, ut illornm etiam poetarum latinorum, quorum opera tota iis non suppeterent; praestantissimis carminibus delectarentur. Ne tamen rerum ignotarum inultitudine deterrerentur quominus et ipsi legendo se exercerent atque gauderent, notis haec carmina illustravi paucis, quae pars opusculi non fuit facillima. Nam cum longis ambagibus et minus necessariis notis parcere vellem, tamen cavendum erat ne propter nimium brevitatis studium res quae discipulorum causa explanandae viderentur praeterirem vel obscuras relinquerem. Inter hanc Scyllam et Charybdim me semper salvum iter fecisse affirmare non ausim; sed alii iudicent.

In carminibus carminuinve partibus selegendis secutus sum rationem hanc: primum enim ea quae forma et argumento praestare mihi videbantur notavi; deinde cum horum numerus maior esset quam qui in libro, quem mihi scribendum proposuissem, describi possent, omissis puerili aetati minus accommodatis ea selegi, quae ad poetam eiusve aetatem cognoscendam idonea putarem. Ceterum singulos poetas temporum ordine servato disposui; ad discipulorum aetatem captumque singula carmina gradatim ordinare supervacaneum videbatur et doctoribus committendun.

Haec altera editio ad optimas editiones inter quas honoris causa Briegeri Lucretium et Friedlaenderi Martialem et Iuvenalem hoc loco commemoro, esf emendata. Fragmentum primum quod ex Lucano elegi collatum est cum editione quam mox in lucem est emissurus vir clarissimus

[ocr errors]

C. M. Francken, qui qua est benevolentia atque humanitate, plagam primam inspiciendam mihi misit et emendationem, de qua pag. 212 ad vs. 627 scripsi, per epistulam mecum communicavit. Non nullos locos ipse sanare conatus sum.

Pauca carmina eieci , quae alia aliam ob causam nunc minus probanda mihi videbantur, alia adieci.

Maximam vero curam et laborem haud exiguum locis difficilioribus explicandis et illustrandis impendi, quo factum est ut numerus adnotationum valde sit auctus, id quod, nisi omnia me fallunt, neque doctores neque discipuli improbabunt. Hisce praesertim temporibus omnibus quibus studium antiquitatis cordi est hoc summopere agendum esse arbitror, ut scripta antiquorum omni ratione probent iuventuti commendentque, quam ob causam Latino sermone uti in adnotationibus scribendis non audebam. Indicem adieci locupletem.

AMSTELODAMI, mense Febr. a MDCCCXCVI.

J. WOLTJER.

Tertium haec Serta Romana recensenti mihi meum esse videbatur illis qui ut Catulliana et Ovidiana aliquot adicerem rogaverunt morem gerere. Itaque adieci e Cat. carminibus I, IX, XXX, XLVI, XCVI; e carmine LXIV mediam tantum partem recepi, quae de Ariadna Diae relicta agit; ex Ovidii Fastis praeter partes receptas adieci II 83–118, III 71 – 166, 545--656, V 419-491, VI 1-64.

AMSTELODAMI, mense Nov. a. MCMI.

J. WOLTJER.

« ZurückWeiter »