Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

11. In domo Sancti Marcelli, ubi solebant esse duo monachi, non est monachust.

12. In domo Sancti Ferreoli, ubi solebant esse duo monachi, non est aliquis monachus.

13. In domo de Mailac, ubi solebant esse duo monachi, non est aliquis monachus 3.

14. Sabbato post festum beati Marci evangeliste visitavimus apud Vennam4. Duemoniales dicte de Mauziaco nobis conquerendo monstraverunt quod amici earum assederant in perpetuum domui de Venna sex sextaria bladi, tali pacto, quod dicti amici volebant quod dicte moniales de illis sex sextariis bladi duo sextaria quamdiu viverent perciperent et haberent, et prior dictum bladum hoc anno retinuit, nec illud vult reddere monialibus supradictis et habent dicte moniales litteras de pactionibus antedictis.

Altera monialis dicta de Bellojoco nobis similiter conquerendo monstravit quod amici ejus dederunt priori decem libras turon., ,ad emendum duo sextaria bladi in perpetuum domui, ita quod dicta monialis quamdiu vixerit duo sextaria bladi in grenario de Venna debet annuatim percipere et habere, prior domus hoc anno unum de duobus sextariis retinuit, nec alterum vult reddere moniali supradicte.

Preterea conventus de Venna nobis dedit nobis intelligi quod non jacent in dormitorio, eo quod tantus est ibi fetor quod non possunt ibi durare, precipue in estate et posset, sicut dicunt, pro modico emendari.

15. Dominica sequenti fuimus quod Tyerium, ubi sunt xi monachi cum abbate qui bene faciunt divinum servicium. Abbatia est in bono statu spiritualiter et temporaliter.

1. « Prior. S. Marcelli, i. q. d. e. prior cum 1 monacho. » (Ibid. col. 1739 A.) - S. Marcel, Puy-de-Dôme, com. de Vertaizon, cant. de Vertaizon, ar. de Clermont-Ferrand.

2. Saint-Ferréol-des-Cotes, Puy-de-Dôme, ar. et cant. d'Ambert.

3. Mailhat, Puy-de-Dôme, com. de Lamontgie, ar. d'Issoire, canton de Jumeaux.

4. « Pr. de Venna (alias Avennes) Clarom. dioc. u. d. e. 80 moniales, 20 domicellæ et 4 monachi. » Catalogus, col. 1737 C. — Laveine, Puy-de-Dôme, com. de Crevant, ar. de Thiers, cant. de Lezoux.

5. « Abbatia Thiernensis seu de Thierno, Clar. dioc. u. d. e. cum abbate xx monachi, secundum diffinitionem anni 1324... el secundum diffinitiones antiquas, non consueverunt esse nisi xiv præter abbatem. » Catalogus, col. 1736, D. E. - Thiers, Puy-de-Dôme, chef-lieu d'arrondissement.

16. Apud Augeroles* non fuimus quia abbas Tyerii dixit nobis statum domus, qui est bonus spiritualiter et temporaliter. Preterea inquisivimus ab aliis de statu ipsius domus qui dixerunt nobis quod dictus abbas Tyerii bene agmentaverat redditus dicte domus.

17. Die lune sequenti visitavimus apud Nigrum Stabulum *, ubi sunt tres monachi qui bene Deo serviunt. Domus nichil debet et est in bono statu spiritualiter et temporaliter.... [Explicit].

(Au dos) : CCLXXXVI°.
(Original sur parchemin, Bibliothèque de la ville de Cluny. — N* 140.)

II.
VISITE DE 1309 (1340).

Hec est visitatio Alvernie facta anno Domini CCC° nomo, per priores de Ruppefortis et de Colaminis*.

1. — Domus de Roseriis°.

Primo, diemercurii post Invocavit me*, fueruntde Ruppefortiet de Colaminis priores, visitatores Alvernie, apud Rosers, ubi sunt duo monachi cum priore, regulariter se habentes et ibidem servicium divinum honeste completur; hospitalitas et elemosina ibi bene fiunt et servantur; jura et proprietates ecclesie diligenter defenduntur et custodiuntur. Domus est obligata in quadraginta et quinque libris, non culpa prioris, quia invenit eam obligatam

1. « Pr. de Ageroliis, Clar. dioc. u. d. e. A monachi. » Catalogus, col. 1739, C. — Augerolles, Puy-de-Dóme, arrond. de Thiers, cant. de Courpière.

'2. « Pr. de Nigro-Stabulo, Clarom. dioc. u. d. e. priore computato, 4 monachi. » Ibidem, col. 1739, C. — Noirétable, Loire, arrond. de Montbrison, chef-lieu de canton.

3. Sans doute le suivant : « Prioratus de Rupeforti, S. Flori dioc. i. q. d. e. cum priore, 4 monachi. » Catalogus, col. 1730, D. — Rochefort-Montagne, Puyde-Dóme, arrond. de Clermont-Ferrand, chef-lieu de cant.

4. Saint-Pierre-Colamine, Puy-de-Dòme, arrond. d'Issoire, cant. de Besse-enChandesse.

5. « Prioratus S. Blasii de Roseriis, Aniciensis dioc, ubi debent esse ? monachi cum priore. » Catalogus, col. 1739, C. D. — Rosières, Haute-Loire, arrond. Le Puy, cant. de Vorey.

6. Introït et nom du 1** dim. de Carême.

in ducentis libris tur., ut nobis asseruit procurator testimonio tocius familie. Preterea prior emit de novo quoddam nemus utile domui de precio cujus potuisset dictum debitum deliberasse et habent sufficienter victualia usque ad fructus novos.

2. — Domus de Gresac-. Item, die jovis sequenti fuimus apud Gresac, quam domum tenet dominus Cardinalis, ubi sunt duo monachi, quorum alter, cujus nomen est Johannes de Thyerno, dissolute se habuit frequentando tabernas cotidie, et cum inebriatus est, multa convicia dicit suo socio et procuratori domini Cardinalis et pluribus aliis; qui etiam quadam nocte exivit septa monasterii et ivit extra villam ad locum suspectum, tamen dicebat quod non iverat pro peccando, set amore cujusdam burgensis de Anicio qui in illo loco amore illicito diligebat quandam mulierem; et contigit quod in illo loco, monacho presente, supervenerunt bajulus et familia domini Cardinalis, et dictum burgensem captum duxerunt, qui se redemit. Monachus vero ista omnia coram nobis confessus fuit. Supplicat humiliter procurator dicti domini Cardinalis ut ille stultus monachus inde removeatur, quia si veniret ad aures domini sui ordinis scandalum posset oriri et eciam dictus monachus hoc petivit. Hospitalitas monachis Cluniacensibus de precepto domini Cardinalis bene servatur; aliis vero minus plene. Elemosina fit sicut est fieri consuetum. Domus est debitis obligata quorum summam non potuimus scire ad plenum. Tamen dominus Cardinalis non vult ea solvere, quia non fuerunt suo tempore contracta. Jura et proprietates dicti loci bene deffenduntur et custodiuntur.

3. Domus de Genssac. Item, die veneris sequenti fuimus apud Gensac3, ubi est unus monachus cum priore; tamen prior est pro majori parte temporis apud Voltam, ratione sui officii quod habet ibidem. Divina celebrantur ibi, prout est fieri consuetum. Hospitalitas et elemosina

1. « Prioratus de Gresiaco, Aniciensis dioc. u. d. e. priore computato, 3 monachi, cum uno presbytero seculari commensali. Ibidem, col. 1737, C. Grazac (?) Haute-Loire, arrond. et cant. d'Yssingeaux.

2. La phrase qui suit a été ajoutée à la fin de l'alinéa.

3. « Pr. de Gensiaco, Clarom. dioc. i. q. d. e., cum priore, 3 monachi.” Ibidem, col. 1737, E. — Genzac (?) com. de Chomette, Haute-Loire, arrond, de Brioude, cant. de Paulhaguet,

servantur ibidem secundum loci exigenciam. Jura et proprietates ecclesie bene custodiuntur et deffenduntur. Domus debet circa xxti libras.

4. — Domus de Volta. Item, die dominica et die lune sequentibus fuimus apud Voltam?, ubi sunt xxti et quatuor monachi. Ibi fit divinum servicium honorifice et honeste. Hospitalitas et elemosina sufficienter et bene; juridictiones et jura ecclesie bene custodiuntur et deffenduntur. Domus est in sexaginta libris turon. obligata, tamen non ad dampna et eciam priori bene tantum debetur quod potest solvere id quod debet; sed prior expendit multa propter quandam causam quam habet et ducit in curia Romana.

5. – Domus Sti Flori. Item, die martis et die mercurii sequentibus fuimus apud Sanctum Florum, ubi sunt xxix monachi, tamen certus numerus est de xxv, ut asserunt seniores dicti loci, et celebrantur ibi cotidie tres misse cum nota et alia submissa voce; alia divina fiunt ibi bene et honeste. Hospitalitas et elemosina bene fiunt. Cetera regularia instituta bene servantur ibidem. Juridictiones et jura ecclesie bene deffenduntur et manutenentur. Domus est obligata in octingentis libris, nec mirum quia prior invenit eam obligatam in quingentis libris. Preterea habet arduam causam cum episcopo Claromontensi", qui magnas injurias et molestias infert sibi; et anno preterito expendidit in dicta domo septem viginti libras turon. pro duabus procurationibus quas dictus episcopus habet ibidem. Item tempestas valida hoc anno cecidit in terra dicti prioris, unde magnum deffectum sustinuit dicta domus. Preterea habet arduam causam cum quodam clerico illius patrie, nobili et potente, super impetratione cujusdam prioratus sibi subjecti, impetrati tempore sui predecessoris, quam ducit in curia Romana magnis laboribus et expensis.

6. Domus de Borto. Item, die sabbati sequenti fuimus apud Bortum“, ubi sunt quatuor monachi, tres residentes et unus qui moratur in studio cum priore. Divina celebrantur ibi bene et honeste. Hospitalitas et elemosina ibi fiunt competenter. Juridictiones et jura ecclesie bene custodiuntur. Domus est obligata in centum libris, tamen non ad dampna, quia debentur sacriste illius loci et fratri Guillelmo de Ruppe monacho et hoc est tam propter e[x]pensas quas fecerunt gentes domini Cardinalis quam propter sepulturam dicti prioris jam defuncti, silicet (sic) predecessoris istius.

1. Voir ci-dessus A 4.
2. Voir ci-dessus A 3.
3. Aubert Aycelin de Montaigu. Gallia, II, 284.

4. « Prior. de Borto, Lemovicensis dioc. u. d. e. priore computato, duo monachi. » Ibidem, 1737, C. - Bort, Corrèze, arrond. d'Ussel, chef-lieu de cant, 1. « Prioratus S. Petri le Moustier de Ventadoro, Lemovicen. dioc. u. d. e. 6 monachi, juxta diffinitionem anni 1330. » Ibidem, col. 1739 B. – MoustierVentadour, Corrèze, arrond. de Tulle, cant. d'Egletons.

7.- Domus de Ventodoro'. Item, die dominica quâ cantatur Oculi mei?, fuimus apud Ventodorum, ubi sunt quinque monachi; divina celebrantur ibi bene et honeste. Hospitalitas et elemosina fiunt ibi competenter. Jura et proprietates ecclesie bene servantur et custodiuntur. Domus est obligata in xxy libris; tamen bene habet prior unde possit solvere et etiam plus, ut asseruit suus procurator. Est ibi quidam monachus, Petrus nomine, qui non celebrat, nec celebravit a festo beati Johannis Baptiste transacto, asserens se irregularitate ligatum, propter hoc quia dum erat ligatus sentencia, ut dicebat, intravit ecclesiam, et ibi, excepta missa alta voce, cum aliis divina celebrabat; unde conquerebantur alii socii, quia non faciebat ebdomadam suam. Ideo precepimus et si sentiret se sentencia vel irregularitate ligatum, quam cicius poterit se faciat absolvi, vel eciam secum dispensari, quod quidem promisit se facturum breviter et complere.

8. – Domus Celsiniarum3. Item, die jovis et die veneris post Oculi mei, fuimus apud Celsinias, ubi sunt xl monachi; ibi bene et honeste ac devote celebrantur divina. Elemosina et hospitalitas et cetera instituta regularia bene fiunt et servantur. Jura et juridictiones ecclesie bene custodiuntur et manutenentur. Domus est obligata in trecentis libris vel circa; tamen bene habet domus unde possit solvere et etiam plus, quia expensis factis usque ad novos fructus et solutis predictis debitis, habet de residuo vel habere potest quin

2. Introït et nom du 3e dimanche de Carême. 3. Voir ci-dessus A 5.

« ZurückWeiter »