Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

15

In quibus auratam proles Letoïa fertur
Deposuisse lyram: saxo sonus ejus inhæsit.
Sæpe illuc solita est ascendere filia Nisi;
Et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
Tum quum pax esset: bello quoque sæpe solebat
Spectare ex illa rigidi certamina Martis.

20

Jamque mora belli procerum quoque nomina nôrat, Armaque, equosque, habitusque, Cydoneasque pharetras.

Noverat ante alios faciem ducis Europæi;

fides pulsæ, sonum ederent. Theog. 771; Pausanias, Att. p. 100; Virgilius, Cir. 105; Epigr. in Anthol. iv. p. 351.

16. Saxum unum etiam apud Pausaniam, quanquam hoc loco singulare esse potest pro plurali. Bentleius, ad Horatium, III. Od. ii. 18. monet, non nisi bis a Nostro, hic et Trist. iii. 4. usurpatum esse pronomen ejus, idque epicos poetas perpetuo multâsse exilio.

Etiam Burmannus poetastros ob frequentem hujus pronominis usum vituperat. Exiguo, vel quia virgo regia ludebat, vel quia tali lapillo opus erat.

[blocks in formation]

Cydo

illustrat Heinsius. Regii nostri, mora
belli, quod elegantius, et præstantius.
Mora, diuturnitate, ut i. 402.
nia una ex tribus celeberrimis Cretæ
urbibus. Creta abundabat materia,
unde sagittæ, arcus, pharetræ confi-
cerentur, et Cretenses excellentes ha-
bebantur sagittarii.

23. Europæi.] Vide ad versum 120. Amor ille Scyllæ injectus traditur vel a Venere (Hyginus, dicto loco,) vel a Junone: Virgilius, in Cirin, 133. Apud Nostrum originem habet satis naturalem. Sat est, conducit. Faciem et habitum Minois apte ad propositum describit in sqq. Hac judice bene additum; nam amori omnia videntur eximia. Ita me judice, ii. 428. Jam seq. locus pulcher, expressus e Tibullo, IV. ii. 7-12: Illam, quidquid agit, quoque vestigia movit, Componit furtim subsequiturque Decor. Seu solvit crines, fusis decet esse capillis, Seu compsit, comptis est veneranda comis. Urit, seu Tyria voluit procedere palla: Urit, seu nivea candida veste venit. Confer, II. Amor. El. v. 43. Etiam hoc loco quot modis variatum illud, formosius erat. Et totus orationis color notandus. Crista præcipuum galeæ ornamentum. Hinc superbum cristarum decus, Silius, x. 399. Erat

Plus etiam, quam nôsse sat est: hac judice, Minos, Seu caput abdiderat cristata casside pennis,

25

30

In galea formosus erat: seu sumpserat ære
Fulgentem clypeum, clypeum sumpsisse decebat:
Torserat adductis hastilia lenta lacertis ;
Laudabat virgo junctam cum viribus artem.
Imposito patulos calamo sinuaverat arcus;
Sic Phoebum sumptis jurabat stare sagittis.
Quum vero faciem dempto nudaverat ære,
Purpureusque albi stratis insignia pictis
Terga premebat equi, spumantiaque ora regebat;
Vix sua, vix sanæ virgo Niseïa compos
35
Mentis erat: felix jaculum, quod tangeret ille,
Quæque manu premeret, felicia frena vocabat.
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen

non solum e setis equinis (xii. 88.) sed etiam ex pennis, quæ pulchrum Minoa magis decebant.

26. Ære rescripsi auctoritate MSS. qui fere omnes in hoc vocabulo conspirant. Et mox versu 32. non nisi ærea galea Minoi tribuitur, ut apud Homerum, II. K. 30. Menelao. Decebat, cum decore sumebat, aut, clypeus sumptus ei decus addebat. Euripides Phoen. 171. ὡς ὅπλοισιν χρυσέοισιν εὐπρεπής. Adductis lacertis pingit actum jaculantis. Expressit autem Virgilius, Æneid. xi. 561. adducto contortum hastile lacerto Immittit. Infra, ix. 52. sunt brachia adducta. Sic et reduci adhiberi, monet Burmannus. Lentum solenne hastilium, pilorum, thyrsorum epitheton apud poetas. Juncta cum viribus arte opus erat in ejusmodi exercitationibus, x. 181.

30. Sinuaverat arcus; lunaverat, incurvaverat: confer, Amor. I. i. 23.

Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum. Stare de gestu vel pugnantium, ut ix. 33. vel sagittas mittentium, ut hoc loco, et sic status passim.

33. Purpureus gravius quam, purpurea veste: Art. Amat. i. 214. Quatuor in niveis aureus ibis equis. Albo equo se Minoa in obsidione urbis hostibus notabilem dedisse et conspicuum, non credit Burmannus, qui eam ob causam emendat alti. Ergone altus equus eum minus notabilem reddebat ? Nec dubitârunt alii duces, Alexander, Hannibal, et armis et equis se insignire. Amabant autem plerunque albos equos; et in albo in primis lucebat purpura. Stratis pictis. Grævianus pro diversa lectione dat phaleris pictis, quod arridebat Heinsio, sed recte rejicitur a Burmanno. Confer cum hoc loco vi. 222. Spumantia ora generosi equi signum. Vix sua. Vide ad iii. 689. Felix, etc. Ridicula, solennis tamen perdite amantium prædicatio.

40

Virgineos hostile gradus: est impetus illi
Turribus e summis in Gnosia mittere corpus
Castra; vel æratas hosti recludere portas,
Vel si quid Minos aliud velit: utque sedebat,
Candida Dictæi spectans tentoria regis;
"Læter," ait, "doleamne geri lacrimabile bellum,
In dubio est : doleo, quod Minos hostis amanti est.
Sed nisi bella forent, numquid mihi cognitus esset?
Me tamen accepta poterat deponere bellum
Obside: me comitem, me pacis pignus haberet.
Si, quæ te genuit, talis, pulcherrime rerum,
Qualis es ipse, fuit; merito Deus arsit in illa. 50
O ego ter felix, si pennis lapsa per auras

39. Est impetus illi, etc.] Potentia amoris bene notatur: Impetus, vehemens cupido. Gnosia; super hoc vocabulum in Codice A inscribitur hæc glossa, Promontorium est Gnosis. Cretæ ἑκατόμπολεως eximiæ fuerunturbes Cydon, Gnossus, Gortyn, Lyctus et mons Dicte; atque hinc poetis Creta epitheta. Mittere corpus de desiliente. Eratas portas; ære et ferro munitas.

43. Candida, quippe lintea, Virg. En. i. 469. Rhesi niveis tentoria velis. Illis tamen temporibus lintea tentoria nondum in usu. Dictai regis; vide quæ supra ad Gnosia, 40.

44. Later, ait, etc.] Placet sibi Noster in ejusmodi soliloquiis, quibus naturæ humanæ indolem describit. Etiam hoc loco gravis animi lucta; hinc enim amor pugnat insanus, illinc pietas; sed, ut fit, ad extremum vincit amor, Scyllaque patrem prodit cum patria. Confer. similis luctatio Medeæ, vii. init. Lacrimabile. Homerus, δακρυόεις πόλεμος. Horatius, bellum lacrimesum.

46. Numquid, pro numquam (quod habent Regii nostri) e primo Mediceo et Norico recte receptum; acriorem

enim reddit orationem. Deponere, ut alibi ponere. Broukhusius ad Propert. II. i. 36. Poterat melius quam aliorum poterit: vide ad i. 679. Obsides fere regum liberi accipiebantur. Vid. Ciofanus. Obsidem mox ulterius declarat, reique gratæ immoratur; nam et pignora pacis sunt obsides, quia pignus omne id, quod fidem facit.

49. Quæ te genuit; Europa: gignere etiam de femina; vide Burmannum. Pulcherrime rerum etiam in Art. Amat. i. 213. et Heroid. iv. 125; Dulcissime rerum Horat. I. Sat. ix. 4; maxima rerum Claudian. i. 130. Deus, Jupiter, ii. 833 sqq.

51. O ego ter felix, etc.] Confer Euripidem, Phoen. 166. Insistere de volantibus, quando delabuntur in terram; i. 307. Fassaque me, ut iii. 2. se confessus erat. Heroica ætate mariti emebant conjuges; sed postea dos postulabatur, quæ spectabatur ut pretium, quo maritus emeretur. Hinc apud Euripidem, Med. 232. Medea queritur, mulierem cogi xpnμárwv ὑπερβολῇ Πόσιν πρίασθαι. Sponderi solebant liberi, et generi emi a parentibus. Virgilius, G. i. 31: Teque sibi

Gnosiaci possim castris insistere regis.

Fassaque me, flammasque meas, qua dote, rogarem,
Vellet emi! tantum patrias ne posceret arces.
Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim 55
Proditione potens; quamvis sæpe utile vinci
Victoris placidi fecit clementia multis.
Justa facit certe pro nato bella perempto;
In causaque valet, causamque tuentibus armis,
Ut puto, vincemur: qui si manet exitus urbem,
Cur suus hæc illi reserabit moenia Mavors,
Et non noster amor? melius sine cæde, moraque,
Impensaque sui poterit superare cruoris:
Nam metuo certe, ne quis tua pectora, Minos,
Vulneret imprudens : quis enim tam dirus, ut in te
Dirigere immitem, nisi nescius, audeat hastam ?
Cœpta placent, et stat sententia tradere mecum
Dotalem patriam, finemque imponere bello.

generum Tethys emat omnibus undis. Sed Scylla amore ardens vult ipsa rogare, qua dote (e forma solenni) velit emi. Patriæ arces, patria urbs. Æneid. i. 20. Tyriæ arces, Carthago; iii. 553. Caulonis arces, urbs Caulon. Cubilia, thalami, conjugium. Potens. beata. Vide ad iv. 325.

56. Utile vinci, etc.] Exemplum Jul. Cæs. comprobat hanc sententiam.

58. Facit non nisi unus Lovaniensis, unde cupide Burmannus, ea ratione, quod bellum facere, de eo qui bellum ultro infert; gerere autem de eo qui bellum illatum repellit. Cæteri, et Regii nostri, gerit bella, quod probo, pace Burmanni; nempe repetitio vocis facit ingrata est, et bellum gerere usitatius est quam facere. Causa valet is, qui habet causam justam, ut Minos, qui pro Androgeo filio inter

61

empto arma movebat. Verbo autem valere sæpe additur præpositio in, ut in dicendo, in ira valere. Vid. Heinsius. Causam, nempe justam.

60. Ut puto-qui si manet; nostri Regii, et puto-quis enim manet.— Cur suus, etc. Propertius, III. xvii. 24: Nise, tuas portas fraude reclusit Amor. Reserantur proprie portæ, hoc loco mania, urbs ipsa. Superare, absolute vincere.

64. Nam metuo, etc.] Commode hanc sollicitudinem animi sic declarat: sed ex mente Virgilii, Cir. 270. Minos vulnerari haud poterat. Dirus, ut efficacius, e præstantioribus multis recepit Heinsius, pro durus (quod habent Regii nostri,) quanquam hoc et crudelem significat. Dotalem patriam ; in dotem patriam prodere ut me accipiat, secumque habeat. Aditus, portarum ingressus.

Verum velle parum est: aditus custodia servat; Claustraque portarum genitor tenet: hunc ego Infelix timeo; solus mea vota moratur. [solum 70 Dî facerent, sine patre forem! Sibi quisque pro

fecto

Fit Deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.
Altera jamdudum succensa cupidine tanto

74

Pe dere gauderet, quodcunque obstaret amori.
Et cur ulla foret me fortior? ire per ignes, [ullis,
Per gladios ausim: neque in hoc tamen ignibus
Aut gladiis opus est; opus est mihi crine paterno:
Ille mihi est auro pretiosior: illa beatam
Purpura me, votique mei factura potentem." 80
Talia dicenti, curarum maxima nutrix

Nox intervenit; tenebrisque audacia crevit.
Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis
Pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos

70. Claustra portarum, portæ clausæ, ut iv. 85. urbis claustra.

72. Sibi quisque, etc.] Multa ipsi nostris viribus efficere possumus, quæ a Diis petimus. Non est, quod Dî faciant sine patre sim; ipsa me eo liberare possum prodens eum : sententia sumpta ex Æneid. ix. 184 sqq. Dine hunc ardorem mentibus addunt-an sua cuique Deus fit dira cupido? Ignava preces, quibus non adduntur facta. Sallustius, Catil. 52. nostræ edit. p.95: Non votis, neque muliebribus suppliciis auxilia Deorum parantur: vigilando, ac agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt: ubi secordiæ te atque ignavie tradideris, nequidquam Deos implores; irati infestique sunt. Seneca, Med. Fortuna fortes metuit, ignavos premit. Contra armate preces apud Ciceronem, Div. ix. 3. Jam hinc augetur impetus animi.

74. Jamdudum potes et nunc inter

pretari, continuo. Altera; alia. Perdere gravius, quam aliorum prodere. Singula verba hic habent pondus.

81. Curarum maxima nutrix.] Novo momento opus erat, quo cœpta tam audacia confirmarentur in animo. Nor curas quidem diurnus, id est, labores et negotia per diem suscepta, finit; sed eadem silentio suo et solitudine aliud curarum genus, nempe quas amor habet, nutrit, tum tenebris, quibus facinora occultat, hominum audaciam auget. Non bene autem cura sic bis positæ. Habet somnus, ut vii. 329. ad quem locum vide.

84. Taciturnum illum ingressum præclare describit Virgilius, Cir. 209. Auribus arrectis nocturna silentia ten

tat, etc. In fatali nata parentem singula verba vim habent. Hinc præmissum heu facinus! fatali, quo fatum ipsius et patriæ pendebat. Hunc crinem fatalem ita explicat Georg. Sabi

« ZurückWeiter »