Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

habentes et percipientes pro rata veri valoris ecclesiarum monasteriorum et aliorum beneficiorum super quibus pensiones huiusmodi reservatae constitutae fuerint contribuere teneantur cuiuscunque status gradus ordinis vel conditionis fuerint venerabilibus tamen fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui pro universali ecclesia iugiter nobiscum laborant necnon militibus Hierosolimitanis ac clericis qui unum seu forsan plura beneficia ecclesiastica insimul valorem annuum quadraginta ducatorum auri de camera non excedentia obtinent et apud illa seu aliquod eorum personaliter resident dumtaxat exceptis annis singulis in certis locis et terminis ad id per ipsum Antonium Episcopum modernum et pro tempore existentem Collectorem praefatum aliasque ut praefertur nominandas personas statuendis integre persolvendis et penes aliquem fide et facultatibus idoneum seu alium ipsius Antonii Episcopi et personarum arbitrio eligendum locum tulum et securum realiter deponendos et ad ipsius Regis requisitionem ac Antonii Episcopi et personarum praetactarum mandatum in usum praefatum dumtaxat erogandos apostolica auctoritate et tenore presentium imponimus constituimus et ordinamus Archiepiscopos Episcopos Abbates Priores et alias utriusque sexus ecclesiasticas tam seculares quam regulares personas praefatas hortantes illisque districte praecipientes mandantes ut tota christianae charitatis propensione incumbentes hanc necessariam opem alacriter amplectantur et libenti animo exequantur, Nos enim subsidium praemissum sic impositum ut praefertur exigi deponi insumi et converti ac Archiepiscopos Episcopos Abbates Priores omnesque et singulas alias personas necnon capitula congregationes collegia et universitates fructus ecclesiasticos in universa Portugalia percipientes ad illius contributionem pro rata teneri et obligatos esse censurisque et poenis tam ecclesiasticis pecuniariis ipsius Antonii Episcopi arbitrio imponendas quacunque appellatione aliovè subterfugio cessante cogi et compelli et sic per quoscunque iudices et commissarios quavis authoritate fungentes sublata eis quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate iudicari et definiri debere ac irritum et inane si secus super his à quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari decernimus. Quocirca venerabilibus fratribus Archiepiscopo Bracharensi et Episcopo Colimbriensi necnon dilecto filio Inquisitori generali contra haereticam pravitatem in eodem regno apostolica auctoritate deputato mandamus quatenus ipsi vel duo aut unus eorum per se vel alium seu alios presentes literas et in eis contenta quaecunque

ubi et quando opus fuerit et quando et quoties pro parte ipsius Regis Philippi aut Antonii Episcopi et nominandarum personarum desuper fuerint requisiti solemniter supplicantes (sic) eisque in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes faciant auctoritate nostra litteras et in eis contenta huiusmodi firmiter observari ac quos ipsae literae concernunt illis in omnibus parere et obedire contradictores quoslibet et rebelles per sententias censuras et poenas tam ecclesiasticas quam pecuniarias suo arbitrio imponendas moderandas et applicandas appellatione postposita compescendo invocato etiam ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis. Non obstantibus piae memoriae Bonifacii Papae vi praedecessoris nostri de una et concilii generalis de duabus diaetis dummodo quatenus auctoritate presentium ultra tres diaetas ad iudicium non trahatur ac aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac ecclesiarum monasteriorum ordinum aliorumque regularium locorum praefatorum etiam iuramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus stabilimentis usibus et naturis ac tam praefatis quam aliis immunitatibus et exemptionibus per nos concessis privilegiis quoque indultis et literis apostolicis ecclesiis monasteriis congregationibus collegiis universitatibus ordinibus eorumque superioribus et personis praefatis sub quibuscunque tenoribus et formis ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis aliisque efficacioribus et insolitis clausulis ac irritantibus et aliis et vim contractus inducentibus decretis in genere vel in specie et ad Imperatorum et Regum instantiam ac aliàs quomodolibet concessis confirmatis approbatis et innovatis etiam si de illis eorumque totis tenoribus specialis specifica et expressa et individua non autem per clausulas generales idem importantes mentio habenda aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret tenores huiusmodi ac si de verbo ad verbum insererentur praesentibus pro sufficienter expressis habentes illis alias in suo robore permansuris hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus ac illis sufficienter et ad hoc ut nulla prorsus immunitas aliavè quantumlibet consideratione et nota digna exemptio cuiquam adversus praesentium tenorem suffragari debeat derogatum esse declaramus contrariis quibuscunque aut si aliquibus communiter vel divisim ab Apostolica sit sede indultum quod ad subsidiorum huiusmodi solutionem cogi aut interdici suspendi vel excommunicari non possint per literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi ac eorum personis locis ordinibus et etiam propriis

TOMO XII.

29

nominibus mentionem et quibuslibet aliis privilegiis indulgentiis et literis apostolicis generalibus vel specialibus quocunque tenore existant per quae presentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus huiusmodi gratiae impediri valeat quomodolibet vel differri et de quibus quorumque totis tenoribus habenda sit in nostris literis specialis mentio quae quatenus praemissis adversentur cuiquam volumus nullatenus suffragari. Caeterum quod difficile foret praesentes literas ad singula quoque loca in quibus expediens esset deferre volumus et auctoritate apostolica decernimus quod earundem praesentium transumptis alicuius notarii publici manu subscriptis et sigillo Antonii Episcopi praefati aut cuiusvis in dignitate ecclesiastica etiam constitutae personae munitis ea prorsus fides in iudicio et extra in omnibus et per omnia adhibeatur quae ipsius praesentibus adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam maiorem sub annulo Piscatoris die vigesima secunda Junii millesimo sexcentesimo vigesimo tertio Pontificatus nostri anno tertio. Cum autem sicut dictus Philippus Rex nobis nuper exponi fecit universus eiusdem regni Portugaliae clerus congregari non soleat et si eundem clerum pronominando Episcopo sive Prelato huiusmodi ad effectum in praeinsertis literis expressum convocari oporteret effectus gratiae per dictum Gregorium praedecessorem ut praefertur concessae non modo in maximum dicti pii operis detrimentum deferretur sed etiam gravissima expensarum onera subeunda forent Nobis propterea dictus Philippus Rex humiliter supplicari fecit ut super praemissis opportunè providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur attentè considerantes negotium huiusmodi dilationem minimè pati pioque et laudabili ipsius Philippi Regis desiderio quantum cum Domino possumus annuere volentes huiusmodi supplicationibus inclinati ́eidem Antonio Episcopo moderno et pro tempore existenti Collectori huiusmodi per presentes committimus et mandamus ut venerabili fratri Archiepiscopo Ulixbonensi ac dilectis filiis clero civitatis Ulixbonensis terminum decem dierum praefigat quo durante Archiepiscopus et clerus praefati Episcopum sive Prelatum ad effectum in praeinsertis literis expressum nomine totius cleri regni praefati nominare teneantur quo quidem termino elapso et non facta per Archiepiscopum et clerum praefatos nominatione huiusmodi eidem Antonio Episcopo et pro tempore existenti Collectori ut Episcopum sive Praelatum huiusmodi vel alium in dignitate ecclesiastica in aliqua cathedrali constitutum decretorum doctorem vel in aliqua publica academia licenceatum ad effectum

praefatum nominare ac una cum illo in altero ex casibus praefatis necnon ab eodem Philippo Rege respective nominandis ad omnimodam praeinsertarum dicti Gregorii praedecessoris literarum servata aliàs illarum forma executionem procedere omniaque et singula in praemissis et circa ea necessaria et quomodolibet opportuna facere dicere gerere et exequi liberè et licitè possint et valeant in omnibus et per omnia perinde ac si Episcopus sive Praelatus ab Archiepiscopo et clero civitatis Ulisiponensis seu Antonio Episcopo et pro tempore existenti Collectore ut praefertur nominandus ab universo eiusdem regni clero nominatus fuisset apostolica auctoritate tenore praesentium concedimus et indulgemus Non obstantibus praeinsertis literis huiusmodi omnibusque illis quae dictus Gregorius Praedecessor in eis voluit non obstare caeterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem ut praesentium transumptis manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo Antonii Episcopi vel cuiusvis alterius personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis eadem prorsus fides in iuditio et extra adhibeatur quae praesentibus adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die decima Februarii millesimo sexcentesimo vigesimo quarto Pontificatus nostri anno primo 1.

[blocks in formation]

Il regno di Portogallo benche non abbia li suoi antichi Regi, ritiene nondimeno la grandezza acquistata per tante gloriose vittorie nelle più remote parti dell'Affrica e dell'Asia. Rese celebri il nome di questa natione un generoso ardimento, col quale costeggiando lidi incogniti con altretanta pericolosa quanto maravigliosa navigatione, diedero notizia al secolo nostro de nuovi mondi. A questa gloria di tanto scoprimento aggiunsero nuovi trofei, non solamente dagl'acquisti dell'imperio col valore

1 Copia, no ARCH. NAC., Livro 90 do Santo Officio.

dell'armi, ma della propagatione della fede di Cristo, con la pietà mandando per tutto cultori evangelici per piantar la santa fede in quelle vastissime parti dell'Affrica, e dell'Asia. E benche nel mantenimento degli acquisti fatti avessero gagliardi incontri per la quantità innumerabile de nemici, e per la lontananza de soccorsi, nondimeno superando le difficoltà con la fortezza dell'animo difesero gloriosamente quei dominii, e resero formidabili a quei popoli le armi portoghesi.

Da questa prosperità d'avenimenti ebbe origine il fasto, e l'alterigia di quella natione, et il desiderio che tiene di sostener quando non possa con opre almeno con apparenza l'autorità del suo potere. Quindi avviene, che si renda malagevole il maneggio di quelle genti, e che con difficoltà si sottoponghino all'obbedienza ancora in cose ragionevoli.

Da queste cose può Vostra Signoria agevolmente inferire quanta prudenza e destrezza, accompagnate da intrepidezza di animo vi si ricerchi per esercitare con profitto la Collettoria, che in effetto è la legatione Apostolica appresso quelle genti.

Per provedere questa di soggetto degno la Santità di Nostro Signore ha rivolto gl'occhi sopra la persona di Vostra Signoria, la cui prudenza, e destrezza, zelo, e pietà cristiana ha voluto Sua Beatitudine impiegare nel servitio di Dio, e di questa Santa Sede porgendo le occasioni, e cure non ristrette a brevi termini, ma che solcato l'oceano faranno sentire i suoi effetti nel nuovo mondo.

Io accompagnerò Vostra Signoria com'è costume con alcuni brevi ricordi, rimettendo il restante all'accortezza e sagace avvedimento di lei.

E per procedere con qualche ordine, ridurrò le mie presenti memorie ad alcuni capi, il primo de quali tratterà degl'affari della religione, il secondo de Vescovi e religiosi, il ° della giurisditione ecclesiastica, il 4° del Tribunale della Legatione, il 5° et ultimo dell'offitio del Collettore.

Cominciando dunque dal primo intorno alle cose della nostra santa fede, le quali doveranno sempre esser principali, e primario oggetto di tutti i pensieri di Vostra Signoria siccome sono di Sua Beatitudine

Dico che a questo apporta notabil detrimento l'occulto giudaismo radicato vivamente nelle viscere di quel regno, che col suo mortifero contaggio penetra sino ne chiostri de religiosi, e delle monache.

Questo velenoso seme d'infedeltà è giunto non solo ad addoltrare l'animo di Nostro Signore, ma lo spaventa ancora; imperoche non ostante i castighi, le pene, e l'ignominie proposte a colpevoli, le somme diligenze

« ZurückWeiter »