Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ACADEMICE

OXONII HABITÆ

AB

EDVARDO COPLESTON S. T. B.

COLLEGII ORIELENSIS SOCIO

ET

POETICE PUBLICO PRÆLECTORE

NUNC

ECCLESIÆ CATHEDRALIS LONDINENSIS PRÆBENDARIO,

OXONII,

TYPIS ACADEMICIS IMPENSIS AUCTORIS.

Prostant venales apud J. PARKER, Oxonii; J. PAYNE, W. H. LUNN,
et J. MURRAY, Londini; J. DEIGHTON, Cantabrigiæ;
et W. BLACKWOOD, Edinburgi.

[merged small][ocr errors]

NOBILISSIMO VIRO

BARONI GRENVILLE

ACADEMIE OXONIENSIS CANCELLARIO

S. P. D.

EDVARDUS COPLESTON.

NON eo folum nomine, quod apud nos principatum tenes, VIR NOBILISSIME, libellum hunc tutelæ ac præfidio tuo commiffum volui. Quin feliciter id potius mihi contigiffe arbitror, ut quem maxime omnium ei patronum optarem, fi noftri omnino res effet arbitrii, ad illum jam, non impudenter, fed jure quodam Academico acceffiffe videar. Namque, ut taceam nunc virtutes tuas plurimas, quæ in fumma rerum moderanda enituerunt, prudentiam, fidem, conftantiam fingularem; at memoria tenebam, quum haud ita pridem, nova indies graffante temporum infania, et Rex et Senatus et Ecclefia pari in difcrimine verfarentur, quum, acerbiffimo per Europam

iv

fæviente bello, nihil aut fatis certum videretur domi aut lætum foris, bene equidem memoria tenebam, ubi tum Tu effes, et quibus a partibus ftetiffes. Civium nempe illorum tantum non princeps exftitifti, quorum opera, fi quid aliud de civitate administranda affirmare aufim, dixerim plane REMPUBLICAM

TUNC ESSE SALVAM.

Verum hæc alii narrabunt. Mihi certe fatis erat vel in privatis tuis moribus ac ftudiis, quod me ad hoc confilium capiendum impelleret. Noveram enim te maxima humanitatis ac literarum laude floruiffe, quamdiu hic adolescentiam agebas: noveram te jam animo atque ætate firmiorem, poftquam ad graviffima reipublicæ munera evectus effes, literis tamen fuiffe, quantum pateretur iftius vitæ ratio, impenfe deditum. Nihil ex juventute tua communis illa feculi labes et corruptela ad fe traxerat. Nihil unquam ineptiis, nihil voluptatibus, nihil defidiæ datum. Quippe ita in negotiis verfandum decreveras, ut otio dignitatem comparares; ita otio fruendum, ut aliquid femper inde ad publicam utilitatem ederes.

[ocr errors]

V

Atque hæc quidem famæ et honori tuo inferviebant, ingenium, eloquentia, eruditæ antiquitatis cognitio, bonæ artes et literarum lumen. Majus autem illud fuit quod domi elucebat, fumma vitæ innocentia et morum fanctitas. Vale, VIR ORNATISSIME, diu Oxonienfibus tuis et decori fis et exemplo.

Dabam Oxonii e Collegio Orielenfi,

quinto non. Maii. MDCCCXIII.

« ZurückWeiter »